Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Quintus Septimius Florens Tertullianus Liber de monogamia IntraText CT - Text |
|
|
XLVI. [1] Talem ubique apostolum recognoscas, ita carnis opera damnantem ut carnem damnare videatur, sed ne ita quis existimet ex aliorum vel cohaerentium sensuum suggestu procurantem. [2] Nam et dicens eos qui in carne sunt deo placere non posse, statim de pravo intellectu ad integrum revocat adiciens, Vos autem non estis in carne sed in spiritu. [3] Eos enim quos in carne esse constabat negando in carne esse, in operibus carnis non esse monstrabat, atque ita illos demum deo placere non posse, non qui in carne essent sed qui carnaliter viverent, placere autem illos deo qui in carne positi secundum spiritum incederent. [4] Et rursus corpus quidem ait mortuum, sed propter delinquentiam, sicut spiritum vitam propter iustitiam: vitam autem morti opponens in carne constitutae, sine dubio illic et vitam repromisit ex iustitia ubi mortem determinavit ex delinquentia. [5] Ceterum frustra opposuit vitam morti <si> non est illic ubi est ipsa cui eam opposuit, excludendae utique de corpore. Porro si vita mortem de corpore excludit, non potest id perficere nisi illud penetret ubi est quod excludit. [6] Et quid ego nodosius, cum apostolus absolutius? Si enim, inquit, spiritus eius qui suscitavit Iesum habitat in vobis, qui suscitavit Iesum a mortuis suscitabit et mortalia corpora vestra propter inhabitantem spiritum eius in vobis: [7] ut et si animam quis corpus mortale praesumpserit, cum hoc et carnem negare non possit carnis quoque resuscitationem cogatur agnoscere secundum eiusdem status communionem. [8] Ex sequentibus adhuc discas opera carnis damnari, non ipsam: Itaque, fratres, ait, debitores sumus non carni ad vivendum <secundum carnem>: si enim secundum carnem vixeritis futurum est ut moriamini, si vero spiritu carnis actus mortificaveritis vivetis. [9] Porro, ut ad singula quaeque respondeam, si in carne constitutis secundum spiritum tamen degentibus salus repromittitur, iam non caro adversatur saluti sed operatio carnis: operatione autem carnis exclusa, quae causa est mortis, salva iam caro ostenditur, causa carens mortis. [10] Lex enim, inquit, spiritus vitae in Christo Iesu manumisit me a lege delinquentiae et mortis----certe quam praemisit habitare in membris nostris. Ergo iam membra nostra legi mortis non tenebuntur, quia nec delinquentiae, a quibus manumissa sunt. [11] Quod enim invalidum erat legis, in quo infirmabatur per carnem, misso deus filio suo in simulacro carnis delinquentiae et per delinquentiam, damnavit delinquentiam in carne----non carnem in delinquentia: neque enim domus cum habitatore damnabitur: habitare enim peccatum dixit in corpore nostro. [12] Damnata autem delinquentia caro absoluta est, sicut indemnata ea legi mortis et delinquentiae obstricta est. Sic etsi sensum carnis mortem appellavit, dehinc et inimicitiam ad deum, sed non carnem ipsam. [13] Cui ergo, dices, reputabitur sensus carnis si non substantiae ipsi? Plane, si probaveris aliquid carnem de suo sapere. Si vero sine anima nullius est sensus, intelleges sensum carnis ad animam esse referendum, carni interdum deputatum quia propter carnem et per carnem administratur. [14] Et ideo habitare ait delinquentiam in carne, quia et anima a qua delinquentia inducitur inquilina est carnis, mortificatae quidem, sed non suo verum delinquentiae nomine. [15] Nam et alibi, Quomodo, inquit, etiam nunc velut viventes in mundo sententiam fertis?----non ad mortuos scribens sed ad eos qui desinere deberent mundialiter vivere.
|
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |