Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Quintus Septimius Florens Tertullianus Liber de monogamia IntraText CT - Text |
|
|
L. [1] Sed et omissis huiusmodi interpretationibus carnis et sanguinis opera taxantibus, ipsas quoque substantias non aliter quam sunt intellectas licebit resurrectioni vindicare. [2] Non enim resurrectio carni et sanguini directo negatur, sed dei regnum quod obvenit resurrectioni: est autem et in iudicium resurrectio. Immo et confirmatur carnis resurrectio generalis cum specialis excipitur: dum enim in quem statum non resurgat edicitur, in quem resurgat subauditur. [3] Atque ita dum pro meritis distinctionem resurrectionis opus substantiae non genus patitur, apparet hinc quoque carnem et sanguinem nomine culpae non substantiae arceri a dei regno, nomine tamen formae resurgere in iudicium quia non resurgant in regnum. [4] Adhuc dicam, Caro et sanguis regnum dei hereditate possidere non possunt: merito sola et per semetipsa, ut ostenderet adhuc spiritum in illis necessarium. Spiritus enim est qui vivificat in regnum dei, caro nihil prodest: prodesse tamen illi aliud potest, id est spiritus, et per spiritum opera quoque spiritus. [5] Resurgunt itaque ex aequo omnis caro et sanguis in qualitate sua: sed quorum est adire regnum dei induere oportebit vim incorruptibilitatis et immortalitatis, sine qua regnum dei adire non possunt, antequam consequi eam possint. Merito ergo caro et sanguis, ut diximus, sola regnum dei capere deficiunt. [6] Iam vero cum devorari habeat corruptivum istud ab incorruptibilitate, id est caro, et mortale istud ab immortalitate, id est sanguis, post resurrectionem ex demutatione, merito demutata ac devorata caro et sanguis regnum dei hereditate possidere possunt, non tamen non resuscitata. [7] Sunt qui carnem et sanguinem Iudaismum velint accipi propter circumcisionem, alienum et ipsum a dei regno, quia et ille vetustati deputetur et hoc titulo iam et alibi ab apostolo denotetur, qui post revelatum in se filium dei ad evangelizandum eum in nationibus statim non rettulerit ad carnem et sanguinem, id est ad circumcisionem, id est ad Iudaismum, sicut ad Galatas scribit.
|
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |