Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Quintus Septimius Florens Tertullianus Liber de monogamia IntraText CT - Text |
|
|
LI. [1] Sed pro omnibus iam stabit quod in clausulam reservavimus, etiam pro apostolo ipso, revera maximae inconsiderantiae revincendo si tam abrupte, ut quidam volunt, clausis quod aiunt oculis, sine distinctione, sine condicione, omnem passim carnem et sanguinem a regno dei extrusit, utique ab ipsa regia caelorum, cum illic adhuc sedeat Iesus ad dexteram patris, homo etsi deus, Adam novissimus etsi sermo primarius, caro et sanguis etsi nostris puriora, idem tamen et substantia et forma qua ascendit, talis etiam descensurus, ut angeli adfirmant, agnoscendus scilicet et eis qui illum convulneraverunt. [2] Hic sequester dei atque hominum appellatus ex utriusque partis deposito commisso sibi, carnis quoque depositum servat in semetipso, arrabonem summae totius. Quemadmodum enim nobis arrabonem spiritus reliquit, ita et a nobis arrabonem carnis accepit et vexit in caelum, pignus totius summae illuc quandoque redigendae. [3] Securae estote, caro et sanguis: usurpastis et caelum et regnum dei in Christo: aut si negent vos in Christo, negent et in caelo Christum qui vobis caelum negaverunt. [4] Ita Nec corruptela, inquit, incorruptelam hereditati habebit: non ut carnem et sanguinem existimes corruptelam, quando ipsa sint potius obnoxia corruptelae, per mortem scilicet, siquidem mors est quae carnem et sanguinem non modo corrumpit verum etiam consumit: [5] sed quoniam opera carnis et sanguinis non posse consequi regnum dei edixerat, quo magis hoc exaggeraret ipsi quoque corruptelae, id est morti cui carnis et sanguinis opera proficiunt, hereditatem incorruptelae ademit. [6] Nam et paulo post ipsius mortis quodammodo mortem expressit, Devorata est, dicens, mors in contentione: ubi est mors aculeus tuus? ubi est mors potentia tua? Aculeus autem mortis delinquentia----haec erit corruptela: virtus autem delinquentiae lex----illa alia sine dubio quam constituit in membris suis militantem adversus legem animi sui, ipsam scilicet vim delinquendi contra voluntatem. [7] Nam et si supra novissimum inimicum mortem evacuari ait, hoc modo nec corruptela hereditatem incorruptelae consequetur, id est, nec mors perseverabit. [8] Quando et quomodo defectura? Cum in atomo, in momentaneo oculi motu, in novissima tuba, et mortui resurgent incorrupti---- qui hi nisi qui ante corrupti, id est corpora, id est caro et sanguis? Et nos demutabimur----de qua habitudine nisi in qua deprehendemur? Oportet enim corruptivum istud induere incorruptelam et mortale istud induere immortalitatem----quid mortale nisi caro? Quid corruptivum nisi sanguis? [9] Ac ne putes aliud sentire apostolum, providentem sibi et ut de carne intellegas laborantem, cum dicit 'istud corruptivum' et 'istud mortale' cutem ipsam tenens dicit: certe 'istud' nisi de subiecto, nisi de comparenti, pronuntiasse non potuit: demonstrationis corporalis est verbum. [10] Aliud autem erit corruptivum aliud corruptela, et aliud mortale aliud mortalitas: aliud enim quod patitur, aliud quod pati efficit. Ita quae patiuntur corruptelam et mortalitatem, caro scilicet et sanguis, ea necesse est patiantur et incorruptelam et immortalitatem.
|
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |