Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Quintus Septimius Florens Tertullianus Liber de monogamia IntraText CT - Text |
|
|
LXI. [1] Sed accepisti, homo, os ad vorandum atque potandum: cur non potius ad eloquendum, ut a ceteris animalibus distes? Cur non potius ad praedicandum deum, et etiam hominibus antistes? Denique Adam ante nomina animalibus enuntiavit quam de arbore decerpsit, ante etiam prophetavit quam voravit. [2] Sed accepisti dentes ad macellum corrodendum: cur non potius ad omnem hiatum et rictum tuum coronandum, cur non potius ad pulsus linguae temperandos, ad vocis articulos offensione signandos? Denique et edentulos et audi et vide, ut honorem oris et organum dentium quaeras. [3] Forata sunt inferna in viro et in femina, nimirum qua libidines fluitent: cur non magis qua potuum defluxus colentur? Est adhuc feminis intus quo semina congerantur: an quo sanguinis onera secedant quem pigrior sexus discutere non sufficit? [4] Dicenda enim et haec, quatenus quae volunt et quorum volunt et qualiter volunt officia membrorum ludibriose de industria suffundendae resurrectionis oblatrant, non recogitantes ipsas prius causas necessitatis tunc vacaturas, cibi famem et potus sitim et concubitus genituram et operationis victum. Sublata enim morte neque victus fulcimenta ad subsidia vitae neque generis subparatura gravis erit membris. [5] Ceterum et hodie vacare intestinis et pudendis licebit: quadraginta diebus Moyses et Helias ieiunio functi solo deo alebantur: iam tunc enim dedicabatur, Non in pane vivet homo sed in dei verbo. ecce virtutis futurae liniamenta. [6] Nos quoque, ut possumus, os <a> cibo excusamus, etiam sexum a congressione subducimus. Quot spadones voluntarii, quot virgines Christi maritae, quot steriles utriusque naturae infructuosis genitalibus structi! [7] Nam si et hic iam vacare est et officia et emolumenta membrorum temporali vacatione, ut in temporali dispositione, nec homo tamen minus salvus est, proinde homine salvo, et quidem magis tunc ut in aeterna dispositione, magis non desiderabimus quae iam hic non desiderare consuevimus.
|
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |