Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Quintus Septimius Florens Tertullianus
Liber de monogamia

IntraText CT - Text

  • XXV
Previous - Next

Click here to show the links to concordance

XXV. [1] Etiam in Apocalypsi Iohannis ordo temporum sternitur, quem martyrum quoque animae sub altari ultionem et iudicium flagitantes  sustinere didicerunt, ut prius et orbis de pateris angelorum plagas suas ebibat, et prostituta illa civitas a decem regibus dignos exitus referat, et bestia antichristus cum suo pseudopropheta certamen ecclesiae inferat, [2] atque ita diabolo in abyssum interim  religato primae resurrectionis praerogativa de soliis ordinetur, dehinc et igni dato universalis resurrectionis censura de libris iudicetur. [3] Cum igitur et status temporum ultimorum scripturae  notent et totam Christianae spei frugem in exodio saeculi collocent, adparet aut tunc adimpleri totum quodcunque nobis a deo repromittitur,  et vacat quod hic iam ab haereticis vindicatur, aut, si et agnitio sacramenti resurrectio est, salva utique illa creditur quae in ultimo praedicatur: [4] et sequitur ut eo ipso quod haec spiritalis  vindicetur, illa corporalis praeiudicetur: quia, si nulla tunc adnuntiaretur,  merito sola haec et tantummodo spiritalis vindicaretur: cum vero et in ultimum tempus edicitur corporalis agnoscitur, quia non et tunc spiritalis <adnuntiatur. [5] Cur enim iterum>  adnuntiaretur resurrectio eiusdem condicionis, id est spiritalis, cum aut nunc eam deceret expungi sine ulla differentia temporum aut tunc sub omni clausula temporum? [6] Ita nobis magis competit  etiam spiritalem defendere resurrectionem ab ingressu fidei qui plenitudinem eius agnoscimus in exitu saeculi.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License