Magno tu quidem animo
egressus dudum de domo tua et de cognatione tua usque in mare magnum recedentia
penetraveras, maiore tamen virtute eremus a te repetita est. Siquidem, cum hanc
primum hospes ingressus es, [habuisti] ducem et velut itineris tui praevium,
quem deinde militiae caelestis magistrum, eumque tunc secutus et parentes
relinquens parentem tamen sequebaris; nunc vero, cum eundem ascitum ad pontificale fastigium prosequendum putaveris, ad
familiare secretum eremi te amor rettulit. Ergo nunc es nobilior et maior
exemplo: prius enim, cum desertum peteres, comitatus etiam fratrem videbaris;
nunc, cum desertum repeteres, etiam fratrem reliquisti. At qualem illum
quantumque! Quanto tibi semper dilectionis cultu observatum! Quam singulari
tibi affectione devinctum! Ut cuius caritati praeferre nihil possis, nisi forte
solam eremi caritatem! Quam cum illi iusto praeponis examine,
[approbasti] diligere te non illum parum sed hanc amplius aliquid.
Ostendisti etiam ille in te secreti amor quam magnus
esset, cui etiam maximus cederet. Qui quidem eremi amor, quid in te nisi Dei amor appellandus est! [Servasti] ergo caritatis ordinem
lege [praescriptum] primo Deum tuum, exin proximum diligendo.
|