Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
S. Eucherius Arelas
De laude eremi

IntraText CT - Text

  • -36-
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

-36-

 

 Sed quo modo ego possim commemoratione digna interiora eremi [instituta] venerari? Nunc vero [illud tacitus] praeterire non possum, quod in habitatoribus eius vis illa virtutis quam abscondita cunctis paene tam nota est. Nam cum se utique in remota abigunt mundum, humanumque consortium repudiantes, occuli quidem gestiunt, meritum tamen occulere non posunt; quantum se eorum introrsum agit vita, tantum se foras proripit gloria Deo, ut arbitror, ita [inter utrumque] moderante, ut [incola eremi suae] lateat saeculo et non lateat exemplo. Haec lucerna est, quae per universum mundum resplendet supra eremi candelabrum locata; hinc se flagrantissimum lumen per tenebrosa mundi membra diffundit; haec est civitas quae abscondi non potest in deserti monte constructa, quae imagine sua caelestem Hierusalem terris dedit. Proinde si quis in tenebris est, huic lumini appropinquet, ut videat, si quis discrimini patet, ad hanc civitatem tendat, ut tutus sit.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License