Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
S. Eucherius Arelas
De laude eremi

IntraText CT - Text

  • -37-
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

-37-

 

 O quam iocundae sunt sitientibus Deum etiam deviae illis saltibus solitudines! Quam amoena sunt quaerentibus Christum illa secreta, quae longe lateque natura excubante porrecta sunt! Silent omnia: tunc in Deum suum laeta mens quibusdam silentii stimulis excitatur, tunc ineffabilibus vegetatur excessibus, nullus interstrepens illic sonus, nulla nisi forte cum Deo vox est; solus ille animo, dum sonitus silentium secretae stationis intervenit interpolatque illum placidae quietis statum, strepitus quiete dulcior, et sanctus modestissimae conversationis tumultus; tunc hymnis suave resonantibus excelsa ipsa ferventes [chori] pulsant, atque in caelum non minus [paene vocibus quam orationibus] pervenitur.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License