|
Equidem cunctis
eremi locis quae piorum illuminantur secessu reverentiam debeo, praecipuo tamen
Lirinum meam honore complector, quae procellosi naufragiis mundi
effusis, piissimis ulnis receptat venientes ab illo, saeculi flagrantes aestu
blande introducit sub umbras suas, ut illic spiritum sub illa interiore Domini
umbra anheli resumant. Aquis
scatens, herbis virens, floribus renitens, visibus odoribusque iocunda,
[paradisum possidentibus se] exhibet quem possidebunt; digna quae caelestibus
disciplinis Honorato auctore fundata sit, quae tantis institutis tantum nacta
sit patrem, apostolici spiritus vigore et vultus radiantem; digna quae illum
suscipiens, ita emitteret; digna quae et praestantissimos alat monachos et
[ambiendos] proferat sacerdotes. Haec nunc successorem eius tenet, Maximum
nomine, clarum, quia post ipsum meruit adsciri; haec habuit reverendi nominis
Lupum, qui nobis illum ex tribu Beniamin lupum retulit; haec habuit germanum
eius Vincentium, interno gemmam splendore perspicuam; haec nunc possidet venerabilem
gravitate Caprasium, veteribus sanctis parem; haec nunc habet sanctos senes
illos, qui divisis cellulis Aegyptios Patres Galliis nostris intulerunt.
|