|
Quos ego illic, Iesu bone, sanctorum coetus,
conventusque vidi! Pretiosa in his suavi unguedine alabastra flagrabant,
spirabat passim odor vitae. Interioris hominis faciem exterioris habitu
praeferebant, constricti caritate, humilitate deiecti, mollissimi pietate,
firmissimi in spe, incessu modesti, oboedientia citi, occursu taciti, vultu
sereni, prorsus ipsa protinus contemplatione angelicae quietis agmen ostendunt.
Nihil concupiscunt, nihil desiderant nisi eum tantum, quem solum desiderantes
concupiscunt. Dum beatam quaerunt vitam, beata agunt, eamque
et dum adhuc ambiunt, iam consequuntur. Itaque optant a [peccatoribus]
segregari? iam segregati sunt. Castam possidere vitam
volunt? Iam possident. Omne in Dei laudibus tempus habere ambiunt? Habent.
Desiderant gaudere sanctorum coetibus? Gaudent. Christo frui cupiunt? Spiritu
fruuntur. Vitam eremi adipisci gestiunt? Corde adipiscuntur. Ita
per largissimam gratiam Christi multa ex his quae in futurum exoptant in
[praesentiarum] merentur; rem porro ipsam capiunt, dum spem sequuntur. [Habent non parvum etiam in labore ipso pretium laboris, quia paene
iam in opere est quod merces erit].
|