Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
S. Eucherius Arelas
De laude eremi

IntraText CT - Text

  • -3-
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

-3-

 

 Et tu licet omnem iamdudum censum in Christi pauperes Christo dives effuderis, tum et praeferas licet annis iuvenem, moribus senem, sis etiam ingenio clarus, clarus eloquio, nihil in te tamen primore loco magis suspexerim dilexerimque quam quod solitudinis sedem sic concupisti; unde quia me respondere copiosius spatiosissimis ac facundissimis litteris tuis saepe postulas, sufferas paulisper necesse est, cum sis sapiens, insipientiam meam, dum recolo multimodam Domini gratiam erga hanc ipsam eremum dilectam tuam. Eremum ergo recte incircumscriptum Dei nostri templum dixerim; etenim quem certum est habitare in silentio, credendum est gaudere secreto. Saepius se illic videndum sanctis suis praebuit et conciliante loco congressum non est aspernatus humanum; in deserto quippe Moyses glorificato vulta Deum conspicit, in deserto Helias vultum pavens, ne Deum conspiciat, obvolvit; et quamvis omnia ipse tamquam sua revisitet neque uspiam desit, tamen, ut aestimare licet peculiarius visitationem dignatur eremi et caeli secretum.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License