Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
S. Eucherius Arelas
De laude eremi

IntraText CT - Text

  • -15-
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

-15-

 

 Et haec quamvis in figuram nostri facta tradantur et facies illa rerum mysteriis flagret occultis, omnesque in Moyse baptizati in nube et in mari escam spiritalem manducasse, potum spiritalem bibisse referantur, tamen omnia haec ita [futurorum] continent fidem, ut gestorum custodiant veritatem. Quamquam nec sic quidem eremi minor laus est, etiam si ea quae illic gesta sunt in sacramentorum sint altitudinem referenda; nihil gratiae derogatur, [etiam si ille tunc status corporis et vestimentorum non secuta corruptio] venturae vitae specimen detulerunt. Magna namque loci gratia est, si quales illos beatissimi saeculi felicitas habebit, tales in hoc iam istos eremus habeat.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License