Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
S. Eucherius Arelas
De laude eremi

IntraText CT - Text

  • -22-
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

-22-

 

 Ipse quoque Dominus ac Salvator noster baptizatus confestim, ut Scriptura ait, a Spiritu in desertum ducitur. Quis hic igitur est Spiritus? [Cunctatio nulla subest, quin Sanctus. Quod deinde Spiritus sanctus pertrahit in desertum, nimirum istud ille dictat, ille istud tacitus inspirat, fitque eremus Spiritu sancto suggerente digna suggestio. Mystico ergo flumine infusus nihil sibi prius agendum putat, quam ut ad secreta contendat. Et tamen ille sanctificantes semper aquas tunc sanctificaverat nec peccati hominem purgatus abluerat]; peccatum enim ille neque fecerat neque metuebat. [Eremi tamen ardore flagrabat atque in onmibus salutaris auctor exempli hanc sibi non dignam nobis desiderabat. Quae si votiva Deo ab erroribus libero, quanto magis necessaria homini erroribus obnoxio? Si petita non delinquenti, quanto magis exoptanda peccanti]?




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License