| Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
| S. Eucherius Arelas De laude eremi IntraText CT - Text |
|
|
|
-27-
Quid nunc ergo Iohannem, Macariumque commemorem, aliosque quam plures, quorum conversatio dum in desertis est, in caelis facta est? Appropinquaverunt illi tantum Domino quantum appropinquare Deo hominem fas sinebat admissique sunt in divinarum opera rerum quantum carne [circumdatos] licebat admitti. Fixam in superna mentem caelestibus inseruerunt secretis; hinc comitantem gratiam aut revelationibus tacitis aut clamantibus signis protulerunt, et suffragante secreto usque in id provecti sunt, ut terram quidem corpore tunc contingerent, caelum vero spiritu iam possiderent. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |