|
Et quamvis saepe in
eremo tenuis soli pulvis occurrat, nusquam tamen firmius Evangelicae illius
domus fundamenta iaciuntur. In
illis licet aliquis consistere harenis velit, nequaquam tamen super harenas
domum construit, nusquam magis quam illic supra petram praedictum illud
aedificium collocatur, quod immobili stabilitate fundatum, inconcussa mole
durabit, ut tempore ingruentium procellarum non flantibus ventis, non immissis
torrentibus subruatur. Itaque habitatores deserti talia sibi aedificia, sed in
cordibus, fabricant, [illi qui summa imis appetunt, excelsa humilitate
sectantur], desides atque immemores terrenorum, ob spem votumque caelestium;
qui abiciunt divitias, dum egere malunt; non egere festinant, dum esse divites
concupiscunt; die ac nocte labore vigilisque decertant, ut apprehendant vitae
illius principium, cuius non invenietur extremum. Sic materno eremus sinu
continet illos aeternitatis rectissime avaros, [bene prodigos brevitatis],
incuriosos praesentis temporis, [certos futuri], et per haec assequuntur, ut in
quos saeculorum fines decurrerunt, his saecula sine fine contingant.
|