| Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
| S. Eucherius Arelas De laude eremi IntraText CT - Text |
|
|
|
-35-
Fervent ibi conscriptae interioris hominis salubriter leges et aeterni saeculi iura subtilius. Non illic humana criminum facinorumque praescripta vim suam resonant, nec se ultricia capitalium delictorum iura exserunt: cor nisi purissimum indignae leges faciunt reum; atque ipse omni studio mentis motus interior intra iustitiae terminos coercetur eodemque se iudice vel levium cogitationum principia plectuntur. Apud alios malum sit malum fecisse, apud hos vero malum est bonum non fecisse. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |