Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
S. Eucherius Arelas
De laude eremi

IntraText CT - Text

  • -1-
Previous - Next

Click here to show the links to concordance

-1-

 

 Magno tu quidem animo egressus dudum de domo tua et de cognatione tua usque in mare magnum recedentia penetraveras, maiore tamen virtute eremus a te repetita est. Siquidem, cum hanc primum hospes ingressus es, [habuisti] ducem et velut itineris tui praevium, quem deinde militiae caelestis magistrum, eumque tunc secutus et parentes relinquens parentem tamen sequebaris; nunc vero, cum eundem ascitum ad pontificale fastigium prosequendum putaveris, ad familiare secretum eremi te amor rettulit. Ergo nunc es nobilior et maior exemplo: prius enim, cum desertum peteres, comitatus etiam fratrem videbaris; nunc, cum desertum repeteres, etiam fratrem reliquisti. At qualem illum quantumque! Quanto tibi semper dilectionis cultu observatum! Quam singulari tibi affectione devinctum! Ut cuius caritati praeferre nihil possis, nisi forte solam eremi caritatem! Quam cum illi iusto praeponis examine, [approbasti] diligere te non illum parum sed hanc amplius aliquid. Ostendisti etiam ille in te secreti amor quam magnus esset, cui etiam maximus cederet. Qui quidem eremi amor, quid in te nisi Dei amor appellandus est! [Servasti] ergo caritatis ordinem lege [praescriptum] primo Deum tuum, exin proximum diligendo.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License