Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
S. Eucherius Arelas
De laude eremi

IntraText CT - Text

  • -40-
Previous - Next

Click here to show the links to concordance

-40-

 

 Nulla iam quamvis fertilis tellus terrae eremi se comparatione iactaverit. Est terra aliqua frugibus ditis? In hac maxime nascitur frumentum illud, quod esurientes adipe suo satiat. Est alia gravidis laeta vinetis? In hac maxime profertur vinum illud, quod bene laetificat cor hominis. Est alia pascuis praestans? In hac saluberrime pascunt oves illae, de quibus dicitur, Pasce oves meas. Est alia floribus picta vernantibus? In hac maxime verus ille flos campi et lilium convallium refulget. Postremo alia est speciosis exsultans metallis, alia vero auro suo fulva est? In hac varii lapidum micant vibrante luce fulgores. Ita terra haec singulis terris maior ad singula, omnes longe praecedit bonis omnibus.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License