| Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
| S. Eucherius Arelas De laude eremi IntraText CT - Text |
|
|
|
-2-
Quem tamen ego sola profectus tui contemplatione, ut animo conicio, nec adversatum itineri consilioque tuo [existimo], sed inusitato inter devinctas sibi personas modo [dimittere] te ille, ut puto, non minus voluit quam tu [discedere]. Diligit enim et ille te multum vicissim; in amore tamen tuo [commodum] tuum consulit, cumque affluentissima eius et summa in te sit caritas, fastigium tamen illius tendit usque ad utilitatem. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |