| Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
| S. Eucherius Arelas De laude eremi IntraText CT - Text |
|
|
|
-11-
Hac ergo [gratiae virtute] donata est gens illa, cum ad solitudinem tenderet; plura tamen promeruit, cum possideret. Illic namque eandem insperato Dominus miraculo refecit, cum percussa silice exundantes aquas sitientibus praebuit, et abhorrentibus saxis rivos nativo fonte depromens, [occulta manu imposuit subitam latentibus venis naturam]. Nec solum illic ingesto flumine viscera siccae rupis infudit, verum etiam dulcedine super indita amaros tristibus aquis haustus repressit. Illas elicuit, has placavit; nec maiore miraculo e saxis aquas quam ex aquis alias aquas reddidit. Obstupuit plebs cuncta caelestis auxilii illic opem sentiens non minus in his aquis quae erant quam in illis quae nondum fuerant. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |