Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
S. Eucherius Arelas
De laude eremi

IntraText CT - Text

  • -29-
Previous - Next

Click here to show the links to concordance

-29-

 

 Fuit olim erga eremum cura divinae Providentiae summa et maxima, sed ne nunc quidem parva est. Nam et nunc, cum eremi incolis victus divinitus insperata supervenit largitate, quid aliud quam e caelo lapsus defluit? Habent et isti in hac caelesti munificentia suum manna, nec minus his Dominus brachii sui opere secreto alimoniam spargit ex abdito. Et cum silicibus perfossis tandem divino munere respondentes e saxis aquae profluunt, quid aliud quam velut Moysi virgae ictu percussa rupe emerguntur? Vestimentorum perinde habitus in eremi vastitate degentibus; nunc quoque ecce non deficit, qui, dum iugiter gratuito divina provisione succedit, utique succedendo manet. Aluit Dominus in deserto suos quondam, sed et nunc alit; et illos quidem quadraginta annis, hos vero quousque anni erunt.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License