PAULINUS domino merito suspiciendo GESTIDIO.
Injuria quidem est patrifamilias maritimis deliciis abundanti terrenum
aliquid et agreste praebere; sed ego, ut et causa mihi esset apud unanimitatem
tuam aliquid colloquendi, et aliquod sermoni huic obsequium viderer adjungere,
pauculas de paucissimis, quas pueruli vespere inferunt, ficedulas misi: quarum cum erubescerem paucitatem, plura etiam
versiculis verba subtexui, quasi vero numerum loquacitate facturus. Sed quia utraque culpabilia sunt, tu utrisque benigne ac
familiariter ignoscendo facies, ut nec inhumana videatur paucitas, nec odiosa
garrulitas.
Sume igitur pastas dumoso in rure
volucres,
Quas latitans silicis sub tegmine callidus auceps,
Dum simili mentitur aves fallitque susurro,
Agmina viscatis suspendit credula virgis.
Tunc referens tenuem non parvo munere praedam,
Digerit aucupium tabulis, et primus opimis
Ordo nitet sensim tenuatus ad ima tabellae,
Ut minus offendat macies; praelata saginae
Gratia praeventos pingui juvat alite visus.
|