Summe Pater rerum, coelique aeterna
potestas,
Cum quo nostra salus, sanctorum gloria Christe,
Spiritus et Patri pariter Natoque cohaerens,
Qui mentes linguasque regis, viresque ministras,
Promeruit quas sola fides: cui plena potestas,
Brutis ingenium, vocemque infundere mutis,
Praesta Evangelico ductum de fonte Johannem,
In nostra arenti decurrere carmina rivo.
Ille quidem tantus, quantum potuit dare mundo,
Qui nasci talem nova per miracula jussit:
Sed licitum magnis tenues impendere curas,
Nec dedignantur vilem coelestia laudem:
Pars etiam meriti, meritum celebrare piorum:
Nec nova nunc, aut nostra canam: dixere prophetae
Cuncta prius, sanctique viri sermone soluto
Promissum exortum, vitam mortemque sacrarunt:
Si mors illa fuit, meruit quae sanguine coelum.
Nos tantum modulis evolvere dicta canoris
Vovimus, et versu mentes laxare legentum:
Sic (nam magna licet parvis, antiqua novellis,
Perfecta indoctis conferre, aeterna caducis)
Inspirante Deo quidquid dixere priores,
Aptavit citharis nomen venerabile David,
Consona coelesti pangens modulamina plectro:
Nos quoque fas meminisse Dei, quamquam obsita multis
Pectora criminibus coelestem admittere sensum.
Zacharias Syria quondam de gente sacerdos,
Credita solemni curabat templa paratu.
Vita viri, pietate, fide, gravitate, pudore,
Obsequio condigna Dei conjux huic alma
Elisabeth prisca sanctorum stirpe virorum
Progenita, et tanto virtutibus aequa marito.
Sed (quod in opprobrio matrum posuere priores
Prole carens, sterilem ducebat maesta senectam
Spemque omnem sobolis transacta excluserat aetas,
Forte sacrum sollenne Deo plebs cuncta ferebat,
Et plus antistes sacros adoleverat ignes,
Intima divinis decorans altaria flammis:
Ecce sacram propter coelestis nuntius aram
Adstitit, ac veste insignis, venerabilis ore,
Se coelo missum vultuque habituque probavit,
Tum sancta in tales laxavit pectora voces.
Accipe, coelesti Domino dilecte sacerdos,
Aeterni mandata Dei, cui cura piorum
Perpetua est, jugis qui puro in pectore custos
Emeritum sanctis impendere scivit amorem.
Ac primum: genus hic exstincto semine non vult
Interiisse tuum, fecundaque viscera fecit
Conjugis, effeto quae jam cessabat in aevo.
Cur tamen addubitas, mortali tu quoque sensu,
Omnia posse Deum? sed credes, ille
probabit.
Nascetur dignus tanto sponsore beatus,
Perpetuusque puer, qui primo protinus aevo
Te major, sacras invicto in pectore vires
Autoris dono plus quam genitoris habebit.
Nec sane, nato quae prima vocabula ponas,
Arbitrii jurisque tui est: Deus ipse profecto,
Qui nasci jubet, hunc idem jubet esse Johannem.
Nominis hic titulus, meritorum immensa propago,
Quae necdum genito potuit praenoscere solus,
Qui dabit, et tanto tribuet tibi gaudia nato:
Nec vero tribuet tantum tibi, gloria parva est
Intra unam conclusa domum; sed quantus ab ortu
Tenditur in serae finita crepuscula lucis,
Totus prole tua tecum laetabitur orbis.
Quid mirum? cuncta vitiorum faece
carebit,
Coelestem ducens sine labe et crimine vitam,
Vesano servans abstemia pectora vino,
Omniaque evitans malesuadi pocula succi.
Cumque hominum generi vel post errata salutem
Spondeat, ab sancta quisquis renovabitur unda,
Ipse in se nihilum, quo purificetur, habebit.
Ac ne plura tibi variis ambagibus edam,
Eliae meritum doctus nescire sacerdos
Non potes, exosae qui mortis lege remissa,
Aeternam degit proprio cum corpore vitam,
Igneus excelsum quem vexit ad aethera currus,
Flammantum rapido nisu glomeratus equorum:
Hunc tuus aequabit meritorum stemmate natus,
Tantumdem et laudis simul et virtutis habebit.
Ergo ad condignas tanto pro munere grates,
Ne dubiam suspende fidem, ne mota faventis
Ira Dei meritam statuat post praemia poenam.
Haec ait, et tenues
elabitur ales in auras,
Fragrantemque sacro procul aera fundit odore.
Diriguit trepida confusus mente sacerdos,
Ac dum promissum cunctantia corda volutant,
Dum se diffidit tantum meruisse favorem,
Ut summi sit cura Dei, dimissus ut alto
Nuntius e coelo, famulo tam clara referret
A Domino mandata suo, ludique veretur,
Somniaque illa putat, mores dum parcius aequo
Aestimat ipse suos, nec se meruisse fatetur:
Infidum facit ipsa fides, dum credere dignum
Se non vult, poenas incredulitate meretur.
Protinus adstricta est dubitanti lingua palato,
Et motus oblita sui, molitaque vocis,
Articulare sonum, pigro torpore cohaesit.
Dumque cupit narrare suae miracula plebi,
Conatus frustra, defixo obmutuit ore.
Maestus abit, versatque inclusa mente dolorem,
Et veniam erratis arcano in corde precatur.
Quanta Dei pietas! quamque exorabile Numen!
Poenituisse sat est. Rata qui dat, temporis ordo
Volvitur, et gravida (mirum) distenditur alvo
Elisabeth, sanctumque gerunt pia viscera pondus,
Et venit effeto munus juvenile sub aevo.
Inde aliud, sanctus Gabriel, qui nuntius idem
Zachariae fuerat, multo majora volutans,
Ad Mariam molitur iter, quae sponsa marito,
Sed mage lecta Deo, mundi paritura salutem,
Virgo illibatum servabat casta pudorem:
Cui postquam insignis coelesti forma decore
Constitit ante oculos, vultus demissa pudicos,
Tinxit suffuso rutilantes sanguine malas.
Ille ait: O toto quem solis circulus ambit,
Quaeque fuere prius, quae sunt quae deinde sequentur
Virginibus cunctis felicior orbe puella,
Magno lecta Deo, mater dicaris ut ejus,
Cujus et ille pater! Felix age concipe pondus,
Impolluta viro, coituque immunis ab omni,
Verbo feta Dei: corpus tua viscera praestent
Illi, qui coelum, terras, mare, sidera fecit:
Qui semper fuit, et nunc est et tempore in omni
Semper erit: mundi Dominus, lucisque creator,
Et lux ipse poli per te mortalia membra
Induet; atque oculos hominum, coetusque subibit.
Imperturbatos tantarum in praemia laudum
Tolle animos, dabit ille tibi viresque, fidemque,
Qui voluit (nam cuncta regit, nutuque gubernat)
Filius esse tuus, Domini cum Filius esset.
Dixerat, et visus pariter terrasque reliquit,
Assuetumque sibi facili petit aethera nisu.
Implentur praecepta Dei, creditque puella
Protinus, atque auget meritum vitamque priorem
Prompta fides: tacitis elementa latentia causis
Divinum informant corpus, sacrandaque crescit
Sarcina: coelestem Dominum pia confovet alvus.
Interea gravidam soboles, quamquam edita necdum,
Instigat Mariam sanctam, ut progressa revisat
Elisabeth, longo quae jam venerabilis aevo,
Dilectum Domino puerum paritura gerebat.
Auscultat nato genitrix, vis tanta fidei,
Et quo jussa venit: movit materna Johannes
Viscera, et implevit divino pectora sensu.
Jam vates, necdum genitus, conclusus in alvo,
Jamque propheta prius gesta et ventura videbat.
Illa ubi concepto fulgentem lumine longe
Conspexit Mariam, celeri procul incita gressu
Obvia progreditur, venerataque brachia tendens,
Salve, o mater, ait, Domini, salve pia virgo,
Immunis thalami, coitusque ignara virilis,
Sed paritura Deum: tanti fuit esse pudicam,
Intactae ut ferres titulos, et praemia nuptae.
Cur mihi non meritae, nec tanto munere dignae
Officii defertur honos? Cur gloria coeli,
In nostros delata Lares et vilia tecta,
Obscuris tantum lumen penetralibus infert?
Sed mitis placidusque suis cultoribus adsit,
Praestet et hunc genitus, quem praestitit ante favorem.
Dixit, et amplexus ulnis circumdata junxit,
Jamque Deum venerata, pio dedit oscula ventri.
Dic age nunc, Judaea nocens, et sanguine regis
Commaculata tui, verbis si nulla priorum
Est adhibenda fides, sacros si fallere vates
Creditis, et Mosen ipsum, si fallere David
Impia perversae putat inclementia gentis,
Credite non genitis: materna clausus in alvo
Quid videat, sancto matris docet ore Johannes.
Quis precor hunc docuit, quem casto viscere virgo
Contineat, quantus maneat nova secula partus?
Sed sanctis abstrusa patent, nec visa profanis.
Verum egressa modum latos petit orbita campos,
Atque oblita mei procurrere longius audet.
Spero, erit ut possim firmato robore quondam
Hoc quoque per spatium fores agitare quadrigas.
Nunc coeptum repetamus iter: mortalia dicat
Pagina mortalis: Dominum divina loquantur.
Jamque adeo exacto, quantum natura jubebat,
Tempore, matura puer inclytus editur alvo,
Et promissa Dei magna non credita poena
Implet certa fides, et natus comprobat infans.
Conveniunt contingentes de more propinqui,
Ut puer veterum de nomine ducta parentum
Aptent collatis quaesita vocabula causis:
Sed negat arbitrium cognatis esse relictum,
Coelestis jussi per natum conscia mater.
Ergo placet dudum praeclusa voce silentem
Consuluisse patrem, promendi sola facultas
Indicii, quod lingua nequit, si littera signat.
Consulitur, sumit tabulas, scribitque Johannem.
Mirantur cuncti, nullumque habuisse priorum
Praescriptum nomen recolunt de stirpe parentum.
Quantum sera fides valuit! Quia dextra notavit
Quod mens crediderat, peccati poena remissa est.
Solvuntur vinctae laxata repagula linguae.
Respondet jam voce senex, proditque propinquis,
Tecta diu mandata Dei, spondetque futura,
Dum transacta probat. Talem fore quis dubitaret,
Quem Domini jussis, naturae lege remissa,
Insolito exortu nasci potuisse videret?
Exemplum cunctis celebrandum incredulitatis
Ante oculos cunctis posuit, vel poena parentis,
Vel venia: atque animis instat simul hinc metus, hinc spes.
Labitur interea cunarum tempus: in ipsis
Exstat divini species manifesta vigoris.
Blanditiae, risusque silent, incertaque cessant
Murmura: serietas lascivi praevia sensus,
Jam tenera informat venturis moribus ora.
Inde ubi prima puer stabili vestigia nisu
Fixerat, et certam signarent verba loquelam:
Mos erat aut sancti dicta auscultare parentis,
Aut antiquorum praeclara ediscere facta,
Vel quas ipse Deus leges interprete Mose
Condiderat, sacri quas servat pagina saxi.
Haec, et quae teneram firmarent cetera mentem,
Tractabat recolens: neque enim ignorasse priora
Credendus, dederat Dominus cui nosse futura.
At postquam robur membris accessit ab aevo:
(Nam mens plena Deo tardos praevenerat annos:)
Illa sibi jam tum statuit discenda, docere
Quae nequeunt homines: simul effugienda ciborum,
Et potus, sanctae contagia noxia vitae.
Tecta igitur sancti, quamquam immaculata, parentis
Deserit, ac turbas hominum, coetusque nocentes
Effugit, ac solas loca tendit ad invia terras,
In queis se tantum mens impolluta videret,
Liberaque a curis sacra ad praecepta vacaret.
Vestis erat curvi setis conserta cameli,
Contra luxuriem molles duraret ut artus,
Arceretque graves compuncto corpore somnos.
Hunc vilis rigidos ad lumbos zona ligabat,
Praebebant victum facilem silvestria melia,
Pomaque, et incultis enatae cautibus herbae,
Arentemque sitim decurrens unda levabat.
Quis locus hic vitiis? Aditum quem prava cupido
Invenit haec inter sacra et penetralia mentis?
Quo peccet, qui nil cupiat? Quo tendat iniqui
In latebras sensus, quisquis non indiget ullo?
Sic primi vixere homines, mundoque recenti
Hos autor dederat ventura in secula mores;
Inseruit donec sese malesuada voluptas,
Ac secum luxus, et amorem invexit habendi.
Hinc odia, hinc lites, hinc fraus, hinc livor, et irae,
Caedes, arma, cruor, conflictus, praelia, mortes:
Hinc offensa Dei, quam tartara saeva piabunt.
Verum ego cur nimium communes arguo culpas;
Immemor ipse mei, quem non commissa gravare,
Sed veniam sperare decet? Mirabimur immo
Rectius invictum, nullique imitabile prisci
Exemplum secli, transgressum humana labore,
Semideumque virum, qui labe immunis ab omni,
Cum sua tam saevis cruciarit corpora poenis,
Praescripsit quid nos vel post peccata deceret:
At postquam invictam firmans per talia mentem,
Exegit largum tempus, statuitque reperta
Quae fuerant quaerenda, sibi vox edita coelo est:
Jam satis impensum spatii, dilecte propheta,
Quo tibi prodesses: tempus tibi quae data sentis,
Ut prosint aliis, et quae jam perdita, servent.
Perge igitur sanctas puri Jordanis ad undas.
Hic quicumque hominum vitae commissa prioris
Poenitet, et tandem sensu meliora volutat,
Ablue confessum: quisquis tibi mente fideli
Crediderit delere pio commissa lavacro,
Ille renatus erit, talis modo vita sequatur,
Quae probet ablutos vitam damnasse priorem.
Paruit auditis famulanti mente Johannes,
Protinus et ripas jussi descendit ad amnis.
Praedicat hic praecepta Dei sermone verendo,
Infunditque novam credentum in corda salutem.
Diluit infusis credentum crimina lymphis,
Absolvitque metus hominum, poenasque remittit,
Atque ignem restinguit aquis: oblivia suadet
Errorum, praestatque novae nova corpora vitae.
O Pater, o hominum rerumque aeterne creator,
Quot gradibus parcit pietas tua! quis pater unquam
Sustinet erranti toties ignoscere nato?
Das genti sensum, quo vel bona
vel mala noscant.
Non satis: innectis
servandae vincula legis,
Proponisque malis poenas, et praemia justis.
Haec quoque quis sprevit? Redeat quandoque libebit,
In promptu venia est: sanctum patet ecce lavacrum,
Quod renovet vitam, veteresque oblitteret actus,
Quodque novos homines faciat. Quid quaerimus ultra?
Et tamen ulterior venia est: violaverit ullus
Hoc quoque polluto prolapsus corpore donum.
Quamquam jam nimius longe processerit error,
Desinat, et redeat: cum se damnaverit ipse,
Absolvi meruit: si poenitet, irrita culpa est,
O vere, quod ais, pondus leve, quodque cohaeret,
Suave jugum, toties homini cum ignoscitur uni,
Et tamen erramus, finis nec criminis ullus
Humano generi: sed crescit laus tua; nam quo
Major culpa rei, parcentis gloria major.
Grates ergo tibi referat mens omnis, et omnis
Lingua canat, quantumque potest humana propago,
Si placuisse nequit, fieri vel grata laboret.
Panditur immensum, si demus vela, profundum
In laudes, Pater alme, tuas: sed conscia tanti
Mens oneris trepidat, propriasque haud inscia vires
Consulit, et dignis potius dicenda relinquit.
Reddamur coeptis: opus hoc tibi, sancte Johannes,
Quo renoves puras abluto corpore mentes.
Non haec prima dedit Domini sententia, qua te
Admonuit claram mittens per nubila vocem:
Secula multa prius sancti Deus ore locutus
Isaiae vatis, veteris qui maximus aevi:
Mittam, ait, ante tuos oculos, o nate, ministrum,
Qui sentosarum purgans concreta viarum
Gressibus ille tuis, celsos subsidere montes,
Idem depressas faciet consurgere valles:
Diriget hic quae prava, et leniet aspera, dura
Molliet, et totum coget planescere mundum.
Tune, precor, donum summi Patris, alme Johannes,
Cum Christo promisse venis, teque imputat ille
Qui misit natum? Tune, o praedicte prophetis,
Nominis angelici tu participatus honore?
Per te prima Dei sese clementia profert:
Prima tibi dandae veniae permissa potestas:
Te cum multa novae peterent miracula plebis,
De te Christus ait: Concessum est visere talem,
Qualem nulla prius viderunt secla prophetam.
Dico ego, qui solus quae gesta gerendaque novi,
Inter mortales dederit quos femina partus,
Quosque dabit sollemni hominum de more creatos,
Nullus erit possit qui se praeferre Johanni.
Haec de te ille refert, qui quaelibet intima cordis
Humani, et cunctos seclorum ex ordine tractus
Pervidet, ut quae sunt oculis subjecta videmus.
|