Felix, hoc merito,
quod nomine; nomine et idem,
Qui merito; redit alma dies qua te sibi summus
Adscivit patriam confessum Christus in aulam,
Tempus adest plenis grates tibi fundere votis.
O pater, o domine, indignis licet optime servis,
Tandem exoratum est, inter tua limina nobis
Natalem celebrare tuum. Tria tempore longo
Lustra cucurrerunt ex quo sollemnibus istis
Coram vota tibi coram mea corda dicavi,
Ex illo qui me terraque marique labores
Distulerint a sede tua procul orbe remoto,
Novisti; nam te mihi semper ubique propinquum,
Inter dura viae, vitaeque incerta, vocavi.
Et maria intravi duce te, quia cura pericli
Cessit amore tui, nec te sine: nam tua sensi
Praesidia, in Domino superans maris aspera Christo:
Semper eo et terris te propter tutus et undis.
(Hunc, precor, aeterna pietate et pace serenum
Posce tuis, cujus magno stas nomine Felix.
Nunc juvat effusas in gaudia solvere mentes:
Cara dies tandem quoniam hic praesentibus orta est,
Semper et aeternum nobis celebrata per orbem,
Quae te sacravit terris et contulit astris.)
Ecce vias vario plebs discolor agmine pingit:
Urbes innumeras una miramur in urbe.
O felix Felice tuo tibi praesule Nola,
Inclita cive sacro, coelesti firma patrono,
Postque ipsam titulos Romam sortita secundos.
Quae prius imperio tantum, et victricibus armis,
Nunc et apostolicis terrarum est prima sepulcris.
Sis bonus o felixque tuis, Dominumque potentem
Exores, liceat placati munere Christi,
Post pelagi fluctus, mundi quoque fluctibus actis,
In statione tua placido consistere portu.
Hoc bene subductam religavi littore classem;
In te compositae mihi fixa sit anchora vitae.
|