Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Paulinus Nolensis
Poemata

IntraText CT - Text

  • 15 - De S. Felice natalitium carmen IV
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

15 - De S. Felice natalitium carmen IV

 

Annua vota mihi remeant, simul annua linguae
Debita, natalis tuus, o clarissime Christo
Felix, natali proprio mihi carior; in quo
Quamlibet innumeris sint gaudia publica turbis.
Est aliquid speciale tuis, quod nos tibi Christus
Esse dedit, viles caro largitus amico.
Non quia tu dignus famulis tam vilibus esses,
Aeternis dignate Deo comes ire triumphis;
Sed quia nos inopes justi indignosque salutis
Sic voluit ditare Pater bonus, ut male dites
Criminibus versa in melius vice divitiarum,
Pro cunctis opibus cunctisque affectibus, et pro
Nobilibus titulis et honoribus omnia vanis,
Felicem caperemus opes, patriamque, domumque.
Tu pater, et patria, et domus, et substantia nobis,
In gremium translata tuum cunabula nostra,
Et tuus est nobis nido sinus, hoc bene foti
Crescimus, inque aliam mutantes corpora formam,
Terrena exuimur stirpe, et subeuntibus alis
Vertimur in volucres divini semine verbi.
Te relevante jugum Christi leve noscimus, in te
Blandus et indignis, et dulcis Christus amaris.
Ista dies ergo et nobis sollemnis habenda,
Quae tibi natalis: quia te mala nostra abolente
Occidimus mundo, nascamur ut in bona Christo.
Surge igitur cithara, et totis intendere fibris,
Excita vis animae tacito mea viscera cantu,
Non tacita cordis testudine, dentibus ictis,
Pulset amor linguae, plectro lyra personet oris.
Non ego Castalidas vatum phantasmata Musas,
Nec surdum Aonia Phoebum de rupe ciebo,
Carminis incentor Christus mihi: munere Christi
Audeo peccator sanctum et coelestia fari.
Nec tibi difficile, Omnipotens, mea solvere doctis
Ora modis, qui muta loqui, fluere arida, solvi
Dura jubes. Tu namque asinam reboare loquendo,
Perfectamque tibi lactentes condere laudem
Fecisti, et solidam solvisti in flumina rupem,
Et terram sine aqua subitis manere fluentis
Jussisti, deserta rigans in spem populorum,
In quorum arentes animas pia gratia fluxit,
Quos Christus vivo manans petra fonte refecit.
Unde ego pars hominum minima, isto munere fretus,
Roris, Christe, tui vivos precor aridus haustus.
De verbum de fonte tuo; tua non queo fari
Te sine; namque tui laus martyris, et tua laus est,
Qui facis Omnipotens homines divina valere,
Fortiaque infirmis superans, de carne triumphas,
Aerios proceres vincens in corpore nostro.
Quare ades, ut duce te repetens ab origine pergam
Felicem narrare tuum, cui nobile ductum
Ex Oriente genus: nec enim magis altera tellus
Felicis patriam decuit, quam quae patriarchas,
Quaeque pios tulerat, Christi sacra vasa, prophetas.
Unde et apostolicis fundens sua flumina linguis,
Totum Evangelii sonus emanavit in orbem.
Debitus inde Deo Felix, genitore profecto
Italiam necdum genitus, tamen in patre venit:
Civis ut affectu nostris oriretur in oris;
Nec cuiquam natum nisi nobis se meminisset.
Sic pater Abraham Domini praecepta secutus,
Mutavit patrias externo cespite terras,
Deposuitque sacrum Chananaeis semen in arvis;
Unde peregrinas subeunte propagine terras,
Mystica Felicem nobis transmisit origo,
Quem perfecta fides illa radice profectum
Prodidit, ut nobis esset pia vena fidei.
Felix nunc etiam posita cum carne quiescit,
Spiritus in Christo vivens, operantibus altae
Virtutis meritis Abrahae semine mutat
Duritiam lapidum, quos suscitat in bona vitae.
Hac igitur genitore Syro generatus in urbe,
Dilectam coluit patriae sub imagine Nolam,
Sede beans placita: multoque relictus in auro,
Dives opum viguit, quamvis non unicus heres.
Hermia cum fratre sui cognomine patris
Terrenas divisit opes; coelestia solus
Obtinuit Felix; geminos sententia discors
Divisit fratres: Hermiam mundus abegit,
Felicem Christus sibi sustulit: ille caduca
Maluit, hic solida: praesentibus ille cohaesit,
Iste solum coelo vertit, patrimonia regnis:
Ille heres tantum proprii patris, iste coheres
Christi. Sed quis tam variam miretur ab uno
Sanguine progeniem, veterum inter sancta parentum
Pignora qui relegat populorum stirpe duorum
Fecundam pugnas uteri doluisse Rebeccam
Conquestamque Deo gravidi luctamina ventris?
Cum jam tunc fremeret sanctae intra viscera matris,
Quae nunc intra uterum mundi discordia saevit.
Hispida Judaeis hirti sectantibus Esau
Perfidia, addictis populo servire minori.
At nobis laevem per lenia pacis Iacob,
Qua via lucis agit, meliore sequentibus ortu.
Ergo pari dispar fratrum de sanguine sanguis:
Hermias, velut asper Edom terrena secutus,
Squaluit in vacua captivus imagine mundi,
Duraque Idumaei praelegit rura parentis,
-In gladio vivens proprio, vanaeque laborem
Militiae sterilem tolerans, qui Caesaris armis
Succubuit, privatus agens ad munia Christi.
At meus aeterni satus arma capessere Regis,
In patris Israel migravit nomina Felix:
Seseque a puero pia mens coelestibus edens,
Instituit servire Deo; nec gratia pauper
Adfuit, et quantum sitiebat corde capaci
Lucis hians animus, tam largiter influa traxit
Dona Dei. Primis lector servivit in annis.
Inde gradum cepit, cui munus voce fideli
Adjurare malos, et sacris pellere verbis.
Quod quia perspicua meriti virtute gerebat,
Jure sacerdotis veneranda insignia nanctus;
Mente loco digna meritum decoravit honorem.
Sed ne sola sacrum caput infula comeret illi,
Exstitit et potior geminandae causa coronae.
Dira profanorum rabies exorta furorum;
Cum pia sacrilego quateretur Eclesia bello,
Praecipueque illos populo deposceret omni
Impietas, quorum pietas insignior esset:
Tunc senior sanctis Nolanam legibus urbem
Maximus e placido formabat episcopus ore,
Presbytero Felice potens; quem mente paterna
Complexus veluti natum, sedisque fovebat
Heredem; subita sed tempestate fugatus,
Non cedente fide, petiit deserta locorum.
Tunc magis atque magis, quaesito antistite, felix
Claruit oppositus gladiis, solusque fidei
Invidia affectus: nec spectabatur honore;
Major honore fides tantum quia causa fidei.
Tunc petitur, sua cum draco lividus excitat arma,
Proruere id cupiens, quo surgimus, et cadit ipse.
Ergo truces poenas, fugiente antistite, solus,
Vel primus de plebe, quasi de corpore vertex,
Competitur Felix. Hunc omnes vincere certant;
Et quasi praecelsam obsessis in moenibus arcem
Facta mole petunt; cujus munimine victo
Cetera jam facili cadat urbs prostrata ruina.
O digna infidis dementia! creditur uno
Exstinguenda fides, totus quam credidit orbis.
Heu misera impietas! infernis caeca tenebris,
Quo ruis? in quem tela moves? an credis in uno
Mortali constare Deum? Et, si corpora solvas,
Vim simul et mentem divinam posse aboleri?
Quae mundi per membra meat, qua nasceris ipse,
Indignusque aleris, cujus de numine pendet
Vincere vel vinci; cujus virtute vel unus
Fortior innumeris: pietate armatus inermi,
Armatos ferro, sed inermes pectora Christo,
Prosternit superante fide, quae conscia veri
Coelestis, vitam praesenti monte futuram
Comparat, et victo victricem corpore mentem
Laeta Deo referens gaudentibus invehit astris.
Quid juvat ergo pium tanta quod mole furoris
Felicem vesane petis? manet intus operto
Mens invicta Deo; nec jam tibi sola resistit
Terreni natura hominis; Deus ipse repugnat
Quem petis, atque tuis serpens antique venenis
Ipse offert se per famulorum corpora Christus,
Teque tuis nectens laqueis, in caede suorum
Sternit, per mortis speciem de morte triumphans.
Sed fera corda suus stimulis furialibus error
Sanguinea flagrare siti, sanctumque cruorem
Urgebat, veluti sceleris deposcere palmam.
Ergo ubi sacrilegos excepit Nola furores,
Intentosque piis expavit civibus enses,
Quaeritur excussa Felix venerandus in urbe.
Nec refugit, celso jam spirans sidera flatu,
Et tacitis acuens stimulis in praelia mentem,
Impavidus trepidum sorvabat pastor ovile,
Exemplo Domini, promptus dare pro grege vitam.
Ergo alacer saevos perstat quasi murus in hostes;
Et canis, florente fide, revirescit in annis,
Totus in astra animo, Christi memor, immemor aevi,
Corde Deum gestans, et plenus pectora Christo.
Nec jam se capit ipse; sacer majorque videri,
Sidereumque oculis et honorem fulgere vultu.
Illicet arripitur gaudens; saevisque furentum
Protrahitur manibus, sed (qui mos hostis iniqui,
Cui potior labor est animas quam corpora nostra
Perdere), dilatum gladio terroribus ante
Tentat, et in mortem surgit gradibus poenarum.
Primus supplicii de carcere texitur ordo.
Ferrea junguntur tenebrosis vincula claustris;
Stat manibus colloque chalybs, nervoque rigescunt
Diducente pedes: sternuntur fragmina testae,
Arceat ut somnum poenalis acumine lectus.
Nec requie tamen est vacuus, nec luminis expers
Confessor, cui jam sociatus in omnia Christus
Compatitur, virides gravior cui poena coronas
Multiplicat; spatiante polum qui mente peragrat.
Seque ipsum, vincto quamvis in corpore, liber
Spiritus antevolat summi in penetralia Christi,
Praemeditante anima certis sua praemia votis.
Ergo beata sacris Felicem passio poenis
Urgebat gravibus vinclis et carcere caeco:
Quantasque ex homine induerat caro subdita poenas,
Tantas a Christo recipit patientia palmas.
Maximus interea solis in montibus aeger,
Contentus fugisse manus feraliaque ora
Carnificum, diversa, at non leviore, ferebat
Martyrium cruce, quam si ferro colla dedisset,
Membraque tormentis, aut ignibus: acrior illum
Cura sui gregis urit et afficit; uritur igne
Frigoris, et gelido coeli de rore rigescit,
Panis inops tectique simul, noctemque diemque
Pervigil intenta jungit prece tempus utrumque.
Dumosa dum stratus humo compungitur artus
Sentibus, et mentem curis, intusque forisque
Dimicat, et ruris spinas in corpore perfert,
Tristitiae patitur spinas in pectore maesto.
Duris dura tegens, cruciatu mentis acerbo
Membrorum tormenta levat, sensumque doloris
Corporei excludit cordis dolor. Attamen aegra
Materies terrae (licet inconcussa maneret
Vis animae, spernente fide labentia carnis),
Victa hieme atque fame, duroque attrita cubili,
Deficiente suam linquebat corpore mentem,
Altius e vacuis fessi senis hausta medullis
Frigora pellebant glaciato sanguine vitam.
Mota Patris summi pietas antistite tanto,
Non tulit obscuro consumi funere corpus.
Quanquam et ut Eliam, sic istum pascere posset,
Esciferas volucres jejuna per avia mittens;
Posset et ut Mosen secreto operire sepulcro.
Sed soli hoc dederat Deus uni munus amico,
Arcana tellure tegit, quia jure decebat.
Tantus honos illud corpus, quod comminus ore
Fulserat, et sermone Dei ut mortalia functus
Jura, Deo tantum frueretur teste sepulcri.
Ergo sacerdotem confessoremque sereno
Lumine respiciens, tacitis tabescere silvis
Non tulit ulterius mitis Pater; et quia digno
Condignum comitem meritis sociare parabat,
Felicem numero de carceris eligit omni,
Cujus id apponat meritis opus, ut senis almi
Membra levet, revocetque animam, revehatque refotum,
Attonitisque ovibus cari solatia reddat
Pastoris. Venit ergo micans jam nocte silenti
Angelus, et tota vinctorum in plebe reorum
Felicem solum, pietas cui sancta reatum
Fecerat, alloquitur: fugit atri carceris horror.
Voce simul sacri Felix et luce ministri
Excussus tremit, et verbum trahit aure fideli.
Ac primum, velut eludentis imagine somni
Accipiat mandata Dei, stupet anxius: et se
Causatur non posse sequi prohibente catena,
Insuper et claustro simul et custode teneri
Carceris obsessi. Sed vox divina morantem
Increpitans, jubet excussis assurgere vinclis.
Et subito, ut molles manibus fluxere catenae,
Sponte jugo cervix ferrato exuta levatur,
Prosiliuntque pedes laxato caudice nervi.
Mira fides! salvis reserato carcere claustris,
Sopito custode, fores interritus exit,
Perque ipsos via fit, per quos via clauditur; ibat
Angelus, et tacitae per amica silentia noctis
Lux et iter Felicis erat. Nonne unus in omni
Christus adest sancto? sicut viget omnibus idem
Spiritus in Christo genitis, sic ipsa piorum
Gratia concordat. Veterem remeare recenti
Historia video speciem, qua jussus abire
Bisseno sublimis in agmine discipulorum
Petrus, sponte sua vinclis labentibus, eque
Carcere processit clauso, qua praevius illum
Angelus, Herodi praedam furatus, agebat.
Sic meus, educente Deo, geminata per atra
Carceris et noctis, reliquis obscura, sed uni
Illustrata sibi, Felix impune per ipsos
Custodes, constante premens vestigia passu,
Callibus ignotis directus, jussa petebat.
Et postquam emensus secretos avia saltus
Rura, locum fessi senis invenit; aegra trahentem
Jam tenui cernit maestus suspiria flatu.
Et primo ut cari cognovit membra parentis,
Fusus in amplexum, dat vultibus oscula notis,
Et tentat gelidis revocare fovendo calorem
Artubus, et crebris adflatibus oris anheli
Reddere viventes tepefacto corpore sensus.
Sed neque clamatu est neque pulsu mobile corpus.
Jam simile exanimo: modicus tamen ultima vitae
Flatus, et internae prodit trepidatio fibrae.
Anxius intuitu tali pia pectora Felix,
Distrahit exsangues artus, et lurida cernens
Ora fame, nec habens quidquam quo rebus egenis
Ferret opem, non igne procul, neque comminus esca.
Ut dape tabentem recrearet et igne rigentem.
Quaerenti, et multa Christum prece convenienti,
Quanam ope, quave via jussum complere valeret
Servitium, subitam omnipotens de sentibus uvam
Edidit, et capiti jussit pendere propinquam,
Ut facile attiguo posset decerpere ramo
Natum sponte cibum. Divinitus ergo refectus,
Mente pia oblato laetatur munere Felix;
Decerptumque manu morientis ad ora racemum
Admovet: et quoniam strictis jam dentibus ille
Et sentire negat dulces et sumere victus,
Exprimit humentes acinos, succumque liquentem
Instillat, digito diducens arida labra;
Donec et adspirante Deo conatibus aegris,
Et luctante manu, rigidos paulisper hiatus
Laxavit, tenuemque aditum dedit oris aperti,
Quo rorem exiguum resoluta infunderet uva.
Hinc animae sensus, calor ossibus, atque oculis lux,
Vitaque tota redit: quaeque haeserat obsita siccis
Faucibus, exercet solitas jam lingua loquelas,
Postquam vocis iter patefecit lubricus humor.
Ergo reviviscens, notissima comminus ora,
Felicis videt ora sui, amplexusque vicissim,
Conqueritur tardum: Nam te promiserat, inquit,
Adfore jamdudum Dominus mihi, pars mea Felix;
Praecipuum, Felix, pignus mihi, quae rogo tantae
Aut ubi te tenuere morae? Si corpore cessi
Ad tempus fragili, solido tamen esse fidelis
Pectore duravi. Docet et locus et status ipse,
In quo me cernis vitae istius ima trahentem,
Non mortis fugisse metu, Christoque meam me
Praeposuisse animam: fugi, non lucis amore,
Sed fragile hoc metuens infirmi corporis; atqui
Tecta petens, alia vixissem tutus in urbe,
Si mihi vile fides, et cara haec vita fuisset.
Ignotos montes, desertaque nuda petivi,
In gremio Domini dulcis mea colla reponens,
Ipso ut deficerem teste, aut ut pascerer ipso.
Nec frustra, ecce vides, fuit haec fiducia nobis:
Adfuit Omnipotens, et te mihi mittere legit,
Per quem dona mihi sua redderet: utere, fili,
Praeceptis pietatis opus mandantibus, et me
Suscipiens humeris, commune ad ovile reporta.
Impiger optato gavisus munere Felix,
Carum onus, ut Christi pondus leve, sumit, et adfert
Tam volucri cursu, tamquam magis ipse feratur,
Nec ferat; et vere Christus fert ipse ferentem,
Et pedibus pietate citis Deus addidit alas.
Nocte eadem pariter tot munera percipit unus,
Et simul exsequitur Felix; sua rumpere jussus
Vincla, sacerdotem reficit, revehitque refectum,
Deponitque sui tutum sub culmine tecti,
Unica quod servabat anus; tam celsus et isto
Maximus exstabat merito Confessor, ut illi
Turba domus, summa et census, anus una maneret.
Pulsatis foribus Felix hanc excitat; illa
Ad primos pavefacta sonos, vix nota renoscit
Alloquia, et dominum tectis assumit apertis,
Voce graduque tremens, quatiente timore senectam.
Cui Felix: Cape depositum hoc, quod conscia mecum
Sidera noctis, et angelicae sub principe Christo,
Me tradente, manus tradunt tibi; sume fideli
Hanc Domini gemmam gremio, quam tempore summo
Incolumem nobis Domino sub judice reddas,
Quo nunc teste capis. Subit istis Maximus orsis,
Felicemque suum revocans: Cape tu quoque, dixit,
Muneris, o mi nate, vicem, quam me tibi jussit
Reddere compositum, qui te mihi jussit adesse
Deposito. Tum deinde sacram Felicis amati
Imponit capiti dextram, simul omnia Christi
Dona petens: velut ille patrum venerabilis Isac
Rore poli natum, et terrae benedixit opimo;
Felicem Christo sic Maximus ore paterno
Ore et apostolico benedicens et locupletans,
Immarcescibilis redimivit honore coronae
Perpetuisque opibus, quas et modo cernimus, auxit.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License