Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Paulinus Nolensis
Poemata

IntraText CT - Text

  • 16 - De S. Felice natalitium carmen V
Previous - Next

Click here to show the links to concordance

16 - De S. Felice natalitium carmen V

 

Tempora temporibus subeunt; abit, et venit aestas;
Cuncta dies trudendo diem fugit, et rotat orbem:
Omnia praetereunt, sanctorum gloria durat
In Christo, qui cuncta novat, dum permanet in se.
Tandem igitur revoluta dies mihi nascere, toto
Exoptata dies anno, quae dulcia festa,
Et mea vota novas; quae me sollemnia poscis
Munera, natalem referens, quo millia gaudent
Innumeri populi; quo me specialia tangunt
Gaudia, quo famulae rata debeo munera linguae
Felici libare meo, cui mente dicata
In Domino Christo sum deditus: hunc et amoris
Obsequio celebrare per annua carmina sanctum
Fas mihi. Dicam igitur merita, et causas meritorum,
E quibus obtinuit coelestum praemia laudum,
Aeternosque dies, et magni nomen honoris.
Jam prior hoc primos vobis liber edidit actus
Martyris, unde domo, vel qui genus, et quibus altus
In studiis, quo deinde gradu per sancta vocatus
Munia maluerit Christo servire perenni,
Quam patrias errare vias per devia mundi:
Nam pater emeritis sub Caesare vixerat armis,
Diximus et tetro toleratas carcere poenas,
Quas confessor obit, mortem quoque ferre paratus,
Ni Deus anticipans gladios, solvisset iniquis
Emissum vinclis, aliosque vocasset ad actus;
Ut prius ad sacram remearet episcopus aulam
Maximus, in solis qui saltibus ultima vitae
Aeger anhelabat, grassante fugatus ab hoste:
Quem jussus proprio subvexit corpore Felix,
Pauperis et tecti delatum in sede locavit;
Pensatisque sibi, sancto senis ore beati,
Officiis benedictus abit; paucisque diebus
Delituit proprii tacitus sub culmine tecti,
Non tacita Dominum coelestem mente fatigans,
Quem prece directa, penetrans super astra, propinquo
Pulsabat merito, pacem procedere poscens.
Interea fluxere dies, pax visa reverti.
Deseruit latebram Felix, tandemque sereno
Confisus coelo, laetis se reddere laetum
Fratribus, et placidae committere coeperat urbi.
Gratabantur oves Christi, pastore recepto.
Ille gregem pavidum de tempestate recenti
Mulcebat monitis coelestibus, et duce verbo
Anxia corda regens, firmabat amore fidei;
Contemnenda docens et amara et dulcia mundi;
Nec concedendum terroribus; obviaque ipsis
Ignibus aut gladiis promptos inferre monebat
Pectora; et ipse suis addebat pondera verbis,
Confessor passus, quae perpetienda docebat;
Omnibus eloquio simul exemploque magister.
Non tulit haec Malus ille diu: sed inhorruit atris
Crinibus, et rabidis inflavit colla venenis;
Immisitque suum scelerata in pectora virus,
Ureret ut nigras Felicis gratia mentes.
Inseruit stimulos, et mentibus arsit iniquis
Vipereae furor invidiae; petit improba primam
Ira domum; cunctis amor impius in scelus ardet.
Felicem sitit impietas: sed ab aedibus absens
Forte suis media steterat securus in urbe,
Fraternis de more suo vallatus amicis,
Et pia verba serens populi credentis in aures.
Ecce ad eum, strictis quaerentes ensibus, adsunt.
Cum subito, aut illis corda hostibus, aut huic ora
Vertuntur, notum non agnovere furentes,
Felicemque rogant, Felix ubi cernitur, et non
Cernitur; ipse, nec ipse vir est; cum sit prope, longe est.
Ignotus notusque suis fit civibus idem,
Discernente fide vultum credentibus, ipse
Hostibus alter erat: persensit et ipse faventis
Consilium Christi; ridensque rogantibus infit:
Nescio Felicem quem quaeritis. Illicet illi
Praetereunt ipsum; discedit at ille platea,
Illudente canes Domino frustratus hiantes.
Nec longum emensis spatium, et scitantibus illis,
Qua Felix regione foret, quidam increpat, et dat
Indicium, ignarus causae, credensque furore
Dementes, qui non vidissent comminus ipsum,
Ad quem contiguis fecissent verba loquelis.
Perculsi novitate doli, graviusque furentes
Mox redeunt, perque ipsa viri vestigia currunt.
Jamque propinquabant, sed praecurrente tumultu
Urbis, et attoniti clamoribus undique vulgi
Admonitus Felix, instantia vulnera flexu
Declinat, medioque procul se devius aufert.
Namque locum nanctus, spatio qui forte patenti
Panditur effugium, celebri seductus ab urbe,
Sic quoque non longinquus erat sectoribus atris,
Qui prope conspicuo subductus ab ore sequentum,
Infestos utcumque timens vitaverat enses;
Et capiendus erat, quia nullius obice claustri,
Ille repellendis locus obsistebat iniquis.
Nam foribus nullis, in publica rostra patebat
Semiruti paries malefidus fragmine muri.
Sed divina manus sese sanctum inter et hostes
Opposuit, miroque locum munimine sepsit.
Non strue saxorum, neque ferratis data valvis
Claustra, per humanas quibus atria claudimus artes:
Rudere sed subito concrevit sordidus agger,
Jussaque nutantes intendit aranea telas,
Et sinibus tremulis in totum struxit apertum,
Desertaeque dedit faciem sordere ruinae.
Quae simul occurrit minitantibus, obstupuerunt,
Defixoque gradu, sibimet dixere vicissim:
Nonne furor tentare aditus, aut credere quemquam
Hac intrasse hominem, minimi qua signa dedissent
Vermiculi? modicae rumpunt haec retia muscae,
Nos penetrasse virum per clausa putamus inepti,
Et tenerum tanto non ruptum corpore textum?
Ille magis nostris manibus modo debitus index,
Qui nos in deserta doloso callidus astu
Induxit, versumque alio, mentitus in isto
Felicem latitare situ, quo nostra maligno
Verteret arma dolo, capiti fugientis amicus.
Ergo recedamus: nam stare diutius istic,
Risus erit vulgi, demensque notabitur error,
Scrutatum hac hominis latebras contendere gressum,
Qua vel mole putri, vel araneolis obductis,
Monstrat inaccessos humus incalcata recessus.
Nec mora, discedunt propere in diversa frementes:
Sed Deus, ut Scriptura canit, vesana minantes
Irridebat eos coelesti Christus ab arce;
Felicemque suum sacris velaverat alis.
Qui Domini tutus gremio candentia tela
Discutiebat ovans galea, scutoque fidei,
Et gladium verbi confessor in ore gerebat.
Armatus pietate manus, et pectora plenus
Casta Deo, insignis meriti thorace tegebat.
O multis divina modis Sapientia dives,
Semper ab infirmis confundens fortia mundi!
Vix populos altis defendunt moenia muris,
Et fretos valido munimine saepius hostis
Opprimit, adversisque expugnat montibus urbes.
Nunc et ab armatis protexit aranea sanctum
Defensante Deo; teneris stetit hostis abactus
Cassibus; aerio cessit vis ferrea filo.
Vana salus hominum, virtus mea non mihi virtus,
Si caream virtute Dei. Quo vasta gigantum
Robora? Quo Pharii reges? Ubi magna Hiericus?
Omnibus exitio sua gloria, qua tumuerunt,
Cassa fuit. Neque vero suis virtutibus ista,
Sed magis infirmis divina potentia fregit.
Ille gigas pueri funda pastoris obivit,
Ut canis; illam urbem sonitus solvere tubarum;
Littorea jacuit rex ille superbus arena,
Divitias regni pendens in funere nudo.
Sic ubi Christus adest nobis, et aranea muro est:
At cui Christus abest, et murus aranea fiet.
Digressis igitur cum facta silentia turbis,
Secretoque fugae fidas nox alta tenebras
Praebuit, egreditur Felix, mutatque latebram:
Illa canens Domino: Media si mortis in umbra
Ingrediar, mala non metuam, quoniam tua mecum
Dextra, per infernum non expers luminis ibo.
Ergo Dei ductu capit in regione remota
Compluvium, angusto brevia inter tecta cubili,
Quo vetus arebat tecto cisterna profundo.
Propter in attiguis habitabat femina tignis
Sancta Deo mulier, quae confessoris operti
Nescia, Felicem Christo quasi conscia pavit.
Mira canam, ingenium Domini pascentis alumnum,
Ignara pascente suum. Nunc sedula panes,
Nunc alias de more, sibi quas coxerat escas,
Mentis in excessu divino facta paratu
Importabat eo, Felix ubi teste latebat
Velatus Domino; sed nec cum tenderet illo
Noverat ingressum; nec cum discederet inde,
Introitus erat illa sui memor: utque paratos
Intulerat victus, propriis licet illa cibando
Serviret manibus sancto, tamen inscia tanti
Muneris, hoc de corde suo novisse nequibat,
Quod non mente sua, sed Christi numine agebat,
Proque loco latebrae, et strictae super ora lacunae,
Appositos ingressa cibos linquebat, eosque
Se posuisse domi credens, ita semper abibat,
Ponendae memor, et positae mox immemor escae.
O mulier benedicta Deo, velut una volucrum,
Quae quondam mundo abductum pavere prophetam.
Tu quoque secreto pavisti martyra tecto,
Sicut avis Domino parens, et nescia sancti,
Conscia servitii: quid gesseris, et cui tandem
Servieris, gaudens illo sub tempore nosces,
Cum Deus ipse suo pro confessore coronam
Justitiae Christus reddet tibi, tunc tua Felix
Ipse tibi referet sub judice prandia Christo,
Quae Deus ad dulces sacrati martyris usus
Transtulit, ut quondam coctas messoribus escas,
Angelica per inane manu pendente propheta
Misit jejuno rabida inter monstra prophetae;
Non fera monstra, fides quia vicerat alma leones,
Sanctaque frenabant avidos jejunia rictus.
Sex illum totos perhibent ex ordine menses
Expertem coetus hominum vixisse sub illa
Culminis obscuri simul angustique latebra,
Nil opis humanae indiguum, solamine Christi
Semper abundantem: qui tempore fertur in illo
Saepe illum sermone suo dignatus adisse:
Saepe sua pavisse manu, coeloque dedisse
Pocula, non pluvialis aquae; quam nubila passim
Omnibus effundunt; sed quem specialiter uni
Gratia Felici mittebat ab aethere rorem,
Nam nimiis, ut fit, tunc torrida solibus aestas,
Et puteum quoque siccarat, qui parta latenti
Pocula praebuerat. Sed ne sitis ureret illum
Carnea, qui Christum sitiendo, ferebat et istam
Corporis afflicti poenam, delata sereno
Inque globum tenuis nubes collecta, per arctum
Impluvii, dulcem sitientis in ora liquorem
Infudit, quasi pressa manu; coeloque vocandum,
Velleris aetherei succo lactante refecit.
Quid mirum, si nunc terrena labe solutum
Christus alat, positum quem in corpore sanctus alebat
Spiritus; et cui panis erat, Verbum Deus ipse
Coelestum panis, quo vescitur angelus omnis?
Tempus ut hoc abiit, pax reddita condidit enses,
Felicemque Deus monuit prodire latebra,
Qui dudum placidas mundi clamoribus aures
Struxerat, humanis ducens oblivia rebus.
Ut novus in lucem jam desperantibus exit,
Et patria tamquam redivivus in urbe videtur.
Et multi dubitant agnoscere, et ante rogantes,
Verane te facies? (Aiunt) tunc ille beatus
Redderis heu tanto nobis post tempore Felix?
Qua regione venis? Coelo datus, an paradiso?
Redditus in terras habitacula nostra revisis?
Ille fidem firmat, coram se corpore adesse,
Servatum vixisse Deo; dat gaudia cunctis;
Laudibus et meritis populo celebratur ab omni.
Functus erat, longum perfunctus episcopus aevum
Maximus, et numerus ductu pastoris egebat.
Felicis nomen totum balabat ovile,
Quem confessoris redimibat adorea Christo;
Quemque salutiferum spondebat lingua magstrum,
Vitaque doctrinae concors; sed ut hoc quoque palmam
Justitiae ferret, meritum sublime quieto
Corde premens, velut indignus, non audet honore
Crescere, testaturque seni mage debita Quinto;
Quod prior ille gradum socii meruisset honoris
Presbyter: haec septem di tabat summa diebus.
Ergo sub hoc etiam Felix antistite vixit
Presbyter, et crevit meritis, qui crescere sede
Noluit: ipse illum tamquam minor omnia Quintus
Observabat, et os linguam Felicis habebat.
Ille gregem officio, Felix sermone regebat,
Multa aliis sanctum Christi virtutibus auxit
Gratia Felicem, nec pace minora subegit
Praelia, quam validis confessor gesserat armis.
Corpoream tristi sub tempestate salutem
Spreverat, idem et opum simul et contemtor honorum
Secura sub pace fuit. Non ille tenendi
Securus meriti, sed cautior ut bona vitae
Parta tueretur, postquam discrimina mortis
Vicerat, et scopulos inter tranquilla timebat.
Diximus ut mortem calcarit, et ambitionem;
Nunc aliam confessoris cognoscite palmam.
Vicit avaritiam: nam praedia multa domosque
Divitiis locuples patriis possederat heres;
Confessor proscriptus erat, sed pace reducta,
Et sua, si vellet, deposcere jura licebat:
Maluit ille tamen verbum curare Magistri,
Cuncta licent, non cuncta juvant: licito utile praefert;
Et quasi terrenae contagia ducere labis,
Horruit amissos in jura reposcere fundos.
Multi obtundebant, prae cunctis nomine prisco
Archelais, tam sancta fide, quam stemmate clara,
Dives opum vidua, et sanctum pietate fideli
Felicem venerans, atque illi cara vicissim.
Haec illum juxta meritum venerata colebat,
Utque ferunt, junctum sibimet pro jure sodali
Usurpans animum, crebris pia corda querelis
Saepe fatigabat, cur debita promptaque reddi
Jura recusaret, quae dispensare recepta,
Mercedis magnae cum foenore posset egenis.
Plurima de propriis quoque rebus munera saepe
Obtulit; ille pio contentus ad omnia sensu
Femineam placido ridebat pectore curam,
Coelestum sibimet sat conscius ipse bonorum,
Quae pro terrenis sibi compensata tenebat.
Unde potens, caris instantibus haec referebat:
Cogitis ut repetam terrena, perennia perdam?
Praestat, opes salvo desint, quam vita opulento:
Dives egebo Deo, nam Christum pauper habebo.
Divitiis inopem ditabit gratia Christi.
Hunc retinens animum, tria macri jugera ruris,
Nec proprio sub jure tenens, conducta colonus
Ipse manu coluit, famulo sine, pauperis horti
Possessor: sed et has de cespite dives egeno
In Dominum confudit opes; cum paupere semper
Collectum divisit olus, cum paupere mensa
Una dies illi curam consumsit habendi.
Unica vestis eum, saepe et vix unica texit.
Si geminas habuit, nudum meliore refovit.
Saepe novo miseros vertit velamine pannos.
Felicisque habitu pauper mutatus ab atro
Enituit; contra mendici tegmine Felix
Sorduit, exornans inculto corpore mentem.
Hac vivens pietate Deo maturus, et aevi
Et meriti plenis clausit sua secla diebus,
Mutavitque piae, non clausit, secula vitae.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License