Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
S. Prosper Tiro Aquitanus
Liber sententiarum

IntraText CT - Text

  • -145-
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

-145-

 

Non est fas credere aliter affici Deum cum vacat, aliter cum operatur, quia nec affici dicendus est, tamquam in eius natura fiat aliquid quod ante non fuerit. Patitur quippe qui afficitur, et mutabile est omne quod patitur. Non ergo in Deo aut pigra vacatio, aut laboriosa cogitetur industria, quia novit et quiescens agere, et agens quiescere. Et quod in operibus prius quidem dicitur aut posterius, non ad facientem, sed ad facta referendum est. Aeterna enim est et incommutabilis voluntas eius, nec consilio alternante variatur. In qua simul est quidquid in rebus creandis vel ordinandis, aut praecessit, aut sequitur.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License