Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
S. Prosper Tiro Aquitanus
Liber sententiarum

IntraText CT - Text

  • -260-
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

-260-

 

Nemo ex eo quod videtur habere glorietur, tamquam non acceperit, aut ideo se putet accepisse, quia littera extrinsecus vel ut legeretur apparvit, vel ut audiretur insonuit. Nam si per legem iustitia, ergo Christus gratis mortuus est. Porro autem si non gratis mortuus est: Ascendens in altum captivavit captivitatem, dedit dona hominibus. Inde habet, quicumque habet. Quisquis autem inde habere se negat, aut vere non habet, aut id quod habet auferetur ab eo.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License