Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
S. Prosper Tiro Aquitanus Liber sententiarum IntraText CT - Text |
|
|
-316-
De uno solo mediatore Dei et hominum homine Christo Iesu catholica fides novit, quod pro nobis mortem, id est peccati poenam, sine peccato subire dignatus sit. Sicut enim solus ideo factus est hominis filius, ut nos per illum Dei filii fieremus, ita solus suscepit sine malis meritis poenam, sicut nos per illum in sine bonis meritis gratiam. Quia sicut nobis non debebatur aliquid boni, ita nec illi aliquid mali. Commendans ergo dilectionem suam in eos quibus daturus erat indebitam vitam, pati pro eis voluit indebitam mortem. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |