Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
S. Prosper Tiro Aquitanus
Liber sententiarum

IntraText CT - Text

  • -330-
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

-330-

 

Reliquit Christus Patrem, quia cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse aequalis Deo, sed semetisum exinanivit, formam servi accipiens. Hoc est enim, reliquit Patrem, non quia deseruit, et recessit a Patre, sed quia non in ea forma apparuit hominibus in qua aequalis est Patri. Reliquit autem matrem, relinquendo synagogam Iudaeorum, de qua secundum carnem natus est, et inhaerendo Ecclesiae, quam ex omnibus gentibus congregavit.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License