Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
S. Prosper Tiro Aquitanus
Liber sententiarum

IntraText CT - Text

  • -334-
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

-334-

 

Si visibilia attendas, nec panis est Deus, nec aqua est Deus, nec lux ista est Deus, nec vestis est Deus, nec domus est Deus: omnia enim haec visibilia sunt, et singula sunt. Quod enim est panis, non hoc est aqua, et quod est vestis, non hoc est domus, et quod sunt ista, non hoc est Deus. Visibilia enim sunt, Deus autem totum tibi est, quod recte desideras. Et omnium bonorum varietas, uno fonte profunditur, quoniam cum sua tribuit, se ipsum sub diversis munerum suorum nominibus. impertit.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License