Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
S. Prosper Tiro Aquitanus
Liber sententiarum

IntraText CT - Text

  • -363-
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

-363-

 

Qui sic confitetur Christum Deum, ut eundem hominem neget verum, habentem scilicet unitam sibi nostrae carnis animaeque naturam, non est pro illo mortuus Christus, quia secundum hominem mortuus est Christus. Non reconciliatur per Mediatorem Deo. Unus enim Deus, et unus Mediator Dei et hominum, homo Christus Iesus. Non iustificatur per ipsum, quia sicut per inoboedientiam unius hominis peccatores constituti sunt multi, ita et per oboedientiam unius hominis iusti constituentur multi. Non resurget in resurrectionem vitae, quia per hominem mors, et per hominem resurrectio mortuorum. Sicut enim in Adam omnes moriuntur, ita et in Christo omnes vivificabuntur. Nec ullus se beati Petri defendat exemplo, qui se multis lacrimis et accusavit et lavit, ut principem suum Ecclesia non negationis, sed paenitentiae imitatione sequeretur.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License