Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
S. Prosper Tiro Aquitanus Liber sententiarum IntraText CT - Text |
|
|
-28-
Si omnes homines simul consideremus, quorum alii misericordia salvi fiunt, alii veritate damnantur, universae viae Domini, id est, misericordia et veritas, suo fine distinctae sunt. Si autem solos sanctos intueamur, non discernuntur hae viae. Individua enim ibi est, et a misericordia veritas, et a veritate misericordia, quia beatitudo sanctorum et de munere est gratiae, et de retributione iustitiae. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |