Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
S. Prosper Tiro Aquitanus Liber sententiarum IntraText CT - Text |
|
|
-163-
Pax domestica est ordinata cohabitantium imperandi oboediendique concordia. Imperant enim qui consulunt, sicut vir uxori, parentes filiis, domini servis. Oboediunt autem quibus consulitur, sicut mulieres maritis, filii parentibus, servi dominis. Sed in domo iusti viventis ex fide, et adhuc ab illa civitate peregrinantis, etiam qui imperant, serviunt eis quibus videntur imperare. Quia non dominandi cupiditate, sed officio consulendi, nec principandi superbia, sed providendi beneficentia. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |