Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
S. Prosper Tiro Aquitanus Liber sententiarum IntraText CT - Text |
|
|
-271-
Inter temporalia atque aeterna hoc interest, quod temporale aliquid plus diligitur antequam habeatur, vilescit autem cum advenerit. Non enim satiat animam, nisi incorruptibilis gaudii, vera et certa aeternitas. Aeternum vero ardentius diligitur adeptum, quam desideratum. Nemo enim plus de illo aestimat, quam se habet, ut fiat vilius, quia speratum est amplius. Sed tanta ibi est excellentia, ut multo plus adeptura sit caritas, quam vel fides credidit, vel spes desideravit. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |