Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
S. Prosper Tiro Aquitanus Liber sententiarum IntraText CT - Text |
|
|
-273-
Non sunt condignae passiones huius temporis, ad futuram gloriam, quae revelabitur in nobis. Saeviat et fremat mundus, increpet linguis, coruscet armis. Quidquid fecerit, quantum illud erit ad id quod accepturi sumus? Appendo quod patior contra id quod spero. Hoc quidem sentio, illud spero. Et tamen incomparabiliter maius est quod speratur quam quod infertur. Quidquid est quod contra nomen Christi saevit, si vinci potest, tolerabile est, si non potest, proficit praemio citius consequendo, et finis temporalis mali transit in perceptionem aeterni boni. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |