Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
S. Prosper Tiro Aquitanus Liber sententiarum IntraText CT - Text |
|
|
-278-
Creatoris omnitenentis omnipotentia causa est subsistendi omni creaturae. Quae virtus, si ab eis quae condidit regendis aliquando cessaret, simul omnium rerum species et natura concideret. Proinde quod Dominus ait: Pater meus usque nunc operatur, continuationem quandam operis eius, quo simul omnia continet atque administrat, ostendit. In quo opere etiam sapientia ipsius perseverat, de qua dicitur: Pertingit a fine usque ad finem fortiter, et disponit omnia suaviter. Idque Apostolus sentit, cum Atheniensibus Deum praedicans, ait: In quo vivimus, et movemur, et sumus. Qui si opus suum rebus creatis substraheret, nec vivere, nec moveri, nec esse possemus. Et ideo sic Deus intellegendus est requievisse ab omnibus operibus suis, ut iam nullam novam naturam conderet, non ut conditas continere et gubernare cessaret. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |