Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
S. Prosper Tiro Aquitanus
Liber sententiarum

IntraText CT - Text

  • -289-
Previous - Next

Click here to show the links to concordance

-289-

 

Quam excellens bonum sit humana natura, hoc maxime apparet, quod datum ipsi est ut possit summi et incommutabilis boni adhaerere naturae. Quod si noluerit, bono se privat, et hoc ei malum est, unde per iustitiam Dei etiam cruciatus consequitur. Quid enim tam iniquum, quam ut bene sit desertori boni? Aliquando autem amissi superioris boni non sentitur malum, dum habetur quod amatum est inferius bonum. Sed divina iustitia est, ut qui voluntate amisit quod amare debuit, amittat cum dolore quod amavit, et naturarum Creator ubique laudetur. Adhuc enim bonum est, quod dolet amissum bonum. Nam nisi aliquod bonum remansisset in natura, nullius amissi boni dolor esset in poena.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License