Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
S. Prosper Tiro Aquitanus
Liber sententiarum

IntraText CT - Text

  • -300-
Previous - Next

Click here to show the links to concordance

-300-

 

Circumcisio carnis lege praecepta est, quia non posset melius significari, per Christum regenerationis auctorem tolli originale peccatum. Cum praeputio quippe omnis homo nascitur, quemadmodum cum originali peccato. Et octavo die lex circumcidi carnem praecepit, quia Christus die Dominico resurrexit, qui post septimum sabbati octavus est. Et circumcisus praeputiatum gignit, traiciens in illum, quo ipse iam caruit, sicut baptizatus in filium quem generat carne, reatum tamen traicit originis, a quo ipse iam liber est.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License