Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
S. Prosper Tiro Aquitanus Liber sententiarum IntraText CT - Text |
|
|
-315-
Iustitia secundum quam iustus ex fide vivit, quoniam per spiritum gratiae homini ex Deo est, vera iustitia est. Quae licet non immerito in aliquibus iustis pro huius vitae capacitate perfecta dicatur, parva tamen est ad illam magnam quam capit aequalitas angelorum. Quam qui nondum habebat, et propter illam quae iam inerat, perfectum, et propter istam, quae adhuc deerat, imperfectum se esse dicebat. Sed plane minor ista iustitia facit meritum, maior illa facit praemium. Unde qui istam non sequitur, illam non assequitur. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |