Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
S. Prosper Tiro Aquitanus
Liber sententiarum

IntraText CT - Text

  • -317-
Previous - Next

Click here to show the links to concordance

-317-

 

Sicut eis qui volentes in lege iustificari, a gratia exciderunt, verissime dicit Apostolus: Si ex lege iustitia est, ergo Christus gratis mortuus est, sic eis qui gratiam, quam commendat et percipit fides Christi, putant esse naturam, verissime dicitur: Si per naturam iustitia est, ergo Christus gratis mortuus est. Iam hic enim erat lex, et non iustificabat. Iam hic erat et natura, et non iustificabat. Ideo Christus non gratis mortuus est, ut et lex per illum impleretur, qui dixit: Non veni legem solvere, sed implere. Et natura per Adam perdita, per illum repararetur qui dixit, venisse se quaerere et salvare quod perierat.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License