Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
S. Prosper Tiro Aquitanus
Liber sententiarum

IntraText CT - Text

  • -339-
Previous - Next

Click here to show the links to concordance

-339-

 

Quamvis numquam recedat a Filio Pater, ad iudicandos tamen vivis et mortuos, non ipse dicitur, sed Filius affuturus, quia ibi nec Patris, nec Filii Deitas, sed illa forma videbitur Filii quam sibi per sacramentum incarnationis univit. Ipsa ergo erit iudex, quae sub iudice stetit, ipsa iudicabit, quae iudicata est, ut videant impii eius gloriam, in cuius mansuetudinem saevierunt. Talis ergo apparebit iudex, qualis videri possit, et ab eis quos coronaturus, et ab eis quos damnaturus est. Pater autem non apparebit, quia forma servi non est indutus, sed Filio, qui etiam homo factus est, dedit iudicii potestatem.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License