Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
S. Prosper Tiro Aquitanus Liber sententiarum IntraText CT - Text |
|
|
-356-
Fides Christi est, credere in eum qui iustificat impium, credere in Mediatorem, sine quo nullus reconciliatur Deo, credere in Salvatorem, qui venit quaerere et salvare quod perierat, credere in eum qui dixit: Sine me nihil potestis facere. Sed hanc fidem non apprehendit, qui ignorans Dei iustitiam, qua iustificatur impius, suam vult constituere, qua convincatur superbus. Talia enim sentientes sua elatione obdurantur, et excaecantur, quia negando Dei gratiam, non adiuvantur. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |