Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
S. Prosper Tiro Aquitanus
Liber sententiarum

IntraText CT - Text

  • -370-
Previous - Next

Click here to show the links to concordance

-370-

 

Nullius, etiam incorporeae creaturae, vere simplex substantia est, cui non hoc est esse, quod nosse. Potest enim esse, nec nosse, at illa divina non potest, quia idipsum est quod habet. Ac per hoc non sic habet scientiam, ut aliud illi sit scientia qua scit, aliud essentia qua est, sed utrumque unum, quamvis non utrumque dicendum sit, quod verissime simplex et unum est. Habet enim Pater vitam in semetipso, nec aliud est ipse quam vita, quae in illo est, et dedit Filio habere vitam in semetipso, hoc est, genuit Filium, qui et ipse vita est. Sic itaque debemus accipere, quod de Spiritu Sancto dictum est: Non enim loquetur a semetipso, sed quaecumque audierit, loquetur, ut intellegamus, non eum esse a semetipso. Pater quippe solus de alio non est. Nam et Filius de Patre natus est, et Spiritus Sanctus de Patre procedit. Pater autem, nec natus est de alio, nec procedit. Nec ideo sane aliqua disparilitas in summa illa Trinitate cogitationi occurrat humanae, quia et Filius ei de quo natus est, et Spiritus Sanctus ei de quo procedit, aequalis est.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License