Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
S. Prosper Tiro Aquitanus
Liber sententiarum

IntraText CT - Text

  • -371-
Previous - Next

Click here to show the links to concordance

-371-

 

Quamvis natura incommutabilis non accipiat fuit et erit, sed tantum est, ipsa enim veraciter est, quia aliter quam est, esse non potest. Tamen propter mutabilitatem temporum, in quibus versatur nostra mortalitas et nostra mutabilitas, non mendaciter dicimus, et fuit, et erit, et est. Fuit in praeteritis saeculis, est in praesentibus, erit in futuris. Fuit quippe, quia numquam defuit, erit, quia numquam deerit, est, quia semper est. Neque enim velut qui iam non sit, cum praeteritis occidit, aut cum praesentibus, tamquam non maneat, labitur, aut cum futuris, tamquam non fuerit, orietur. Proinde cum secundum volumina temporum locutio humana variatur, qui per nulla deesse potuit, aut potest, aut poterit tempora, vera de illo dicuntur cuiuslibet temporis verba. Semper itaque audit Spiritus Sanctus, quia semper scit, et scire atque audire, hoc illi est, quod semper esse. Semper vero illi est esse, de Patre procedere. Nemo autem potest dicere quod non sit vita Spiritus Sanctus, cum vita Pater, vita sit Filius. Ac per hoc sicut Pater cum habeat vitam in semetipso, dedit et Filio habere vitam in semetipso, sic ei dedit vitam procedere de illo, sicut procedit et de ipso.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License