Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
S. Prosper Tiro Aquitanus Liber sententiarum IntraText CT - Text |
|
|
-375-
In eo quod dicitur: Haec est autem vita aeterna, ut cognoscant te solum verum Deum, et quem misisti Iesum Christum, ordo verborum est: Ut te, et quem misisti Iesum Christum, cognoscant solum verum Deum. Consequenter enim intellegitur et Spiritus Sanctus, quia Spiritus est Patris et Filii, tamquam caritas substantialis et consubstantialis amborum. Quoniam non duo dii, Pater et Filius, nec tres dii, Pater et Filius et Spiritus Sanctus, sed ipsa Trinitas unus solus verus Deus. Nec idem tamen Pater, qui Filius, nec idem Filius, qui Pater, nec idem Spiritus Sanctus, qui Pater aut Filius, quoniam tres sunt, Pater, et Filius, et Spiritus Sanctus, sed ipsa Trinitas unus est Deus. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |