Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
S. Prosper Tiro Aquitanus Liber sententiarum IntraText CT - Text |
|
|
-378-
Si naturam cogitemus in qua creati sumus, cum omnes Veritas creaverit, quis non est ex veritate? Sed non omnes sunt, quibus, ut audiant veritatem et credant, ex ipsa Veritate praestatur, nullis procul dubio praecedentibus meritis, ne gratia non sit gratia. Si enim dixisset: Omnis qui audit vocem meam ex veritate est, ideo dictus ex veritate putaretur, quia obtemperat veritati. Non autem hoc ait, sed: Omnis, inquit, qui est ex veritate, audit vocem meam. Ac per hoc, non ideo est ex veritate, quia eius audit vocem, sed ideo audit, quia ex veritate est, id est, quia hoc illi donum ex veritate collatum est. Quod quid est aliud quam, donante Christo, credit in Christum? |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |