Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
S. Prosper Tiro Aquitanus
Liber sententiarum

IntraText CT - Text

  • -392-
Previous - Next

Click here to show the links to concordance

-392-

 

Divitiis flores, et maiorum nobilitate te iactas, et exsultas de patria et pulchritudine corporis et honoribus qui tibi ab hominibus deferuntur. Respice te ipsum, quia mortalis es, et quia terra es, et in terram ibis. Circumspice eos qui ante te similibus splendoribus fulsere. Ubi sunt quos ambiebant civium potentatus? Ubi insuperabiles oratores? Ubi qui conventus disponebant et festa? Ubi equorum splendidi invectores, exercituum duces, satrapae, tyranni? Non omnia pulvis? Non omnia favillae? Non in paucis ossibus eorum vitae memoria est? Respice sepulcra, et vide quis servus, quis dominus, quis pauper, quis dives. Discerne, si potes, vinctum a rege, fortem a debili, pulchrum a deformi. Memor itaque naturae, non extollaris aliquando. Memor autem eris, si te ipsum respexeris.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License