LIBER
PRIMUS
1. Res a mundi exordio
sacris litteris editas breviter constringere et cum distinctione temporum usque
ad nostram memoriam carptim dicere aggressus sum, multis id a me et studiose
efflagitantibus, qui divina compendiosa lectione cognoscere properabant, quorum
ego voluntatem secutus non peperci labori meo,
2. quin ea, quas permultis
voluminibus perscripta continebantur, duobus libellis concluderem, ita
brevitati studens, ut paene nihil gestis subduxerim.
3. visum autem mihi est non
absurdum, cum usque ad Christi crucem Apostolorumque actus per sacram historiam
cucurrissem, etiam post gesta conectere; excidium Hierosolymae vexationesque
populi Christiani et mox pacis tempora, ac rursum ecclesiarum intestinis
periculis turbata omnia locuturus.
4. ceterum illud non
pigebit fateri, me, sicubi ratio exegit, ad distinguenda tempora
continuandamque seriem usum esse historicis mundialibus atque ex his, quae ad
supplementum cognitionis deerant, usurpasse, ut et imperitos docerem et
litteratos convincerem.
5. verumtamen ea quae de
sacris voluminibus breviata digessimus, non ita legentibus auctor accesserim,
ut praetermissis his, unde derivata sunt, appetantur; nisi cum illa quis
familiariter noverit, hic recognoscat quae ibi legerit;
6. etenim universa
divinarum rerum mysteria non nisi ex ipsis fontibus hauriri queunt. nunc
initium narrandi faciam.
|