|
1. Ea tempestate Samuel
diem functus est. Saul Allophylis bellum inferentibus Deum consulit nullumque
ei responsum redditum. tum per mulierem, cuius viscera spiritus erroris
impleverat, Samuelem evocatum consulit. dictum ei ab eo est, postero illum die
cum filiis victum ab Allophylis in proelio casurum.
2. igitur Allophyli castris
in hostili solo positis postero die aciem instruunt, David tamen ex castris
remisso, quia parum crediderunt sibi illum adversum suos fidum fore. sed
conserto proelio Hebraei fusi, filii regis cadunt; Saul equo delapsus, ne vivus
in potestatem hostium veniret, gladio suo incubuit.
3. de aetate imperii eius
parum certa comperimus, nisi quod in actibus Apostolorum XL annos regnasse
dictus est. quamquam ego arbitrer, tum a Paulo, cuius illa praedicatio
refertur, etiam Samuelis annos sub regis istius aetate numeratos.
4. plerique tamen, qui de
temporibus scripserunt, XXX eum annos regnasse annotaverunt, cui opinioni
nequaquam accedimus, nam ea tempestate, qua Dei arca in Cariathiarim oppidum
translata est, necdum regnare Saul coeperat; refertur autem per David regem ex
illo oppido arcam sublatam, cum per XX annos ibi constitisset. ergo, cum intra
id tempus Saul regnaverit atque decesserit, parvo admodum spatio tenuit
imperium.
5. eadem nobis de
temporibus Samuelis caligo, qui sub Heli sacerdote natus, admodum senex
sacerdotio functus referatur. a nonnullis tamen, qui de temporibus scripsere,
quia fere nihil de eius annis sacra historia signavit ... a plerisque autem LXX
annis praefuisse populo refertur; sed unde haec auctoritas fuerit assumpta non
repperi.
6. nos in tanta erroris copia
Chronicorum annotationem secuti, quia eam ex Apostolorum actibus, sicut
superius memoravimus, profectam arbitremur, Samuelem et Saulem XL annos
principatum egisse referimus.
|